# Acta eruditorum 1705 474-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, TRACTATUS DE FLUXIONIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/474-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/474-2

TRACTATUS DE FLUXIONIBUS, SIVE INtroductio ad Philosophiam Mathem iticam & Mechanicam, in eorum gratiam conscripta, qui Mathesin rebus naturalibus applicare cupiunt. Autore CAROLO HATES. Londini apud E. Midwinter, etc. 1704. fol. Constat plagulis 315. Autor gitized oogle Utor Nobilissimus & in novo calculo infinitesimali probe verAsatus, quantitates, quae partem quantitatis finitae infinitesimam constituunt, seu differentias infinitesimales sive inassignabiles, cum nonnullis vocat Fluxiones, ad imitationem receptae phraseos, qua ex fluxu puncti dicimus fieri lineam; quanquam id revera nihil aliud significet, quam motu puncti lineam describi. Voluit autem hanc doctrinam exponere post Illustrissimum Marchionem Hospitalium, cujus praematurum obitum adhuc lugemus, etsi in modis loquendi & notandi nonnihil ab eo recedat. Alia tamen nonnulla alterius generis utilitatis causa adjungit, & in prooemio doctrinam Conicam compendiose proponit ex opere nuper edito Clarissimi Milnes de Conicis Sectionibus. Sect. 1 Naturam quantitatum infinitesimalium exponit. Sect. 2 Algorithmum hujus calculi tradit, ab Illustri Leibnitio in Actis nostris anni 1684 mense Octobri primum propositum, &

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
