Latin
TRACTATUS DE FLUXIONIBUS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 475
Unproofread scanNot analysed yet
simul ostendit in multiplicationis Algorithmo, quomodo duorum rectangulorum xy &(x) (y) seu ABCD &AEFG differentia sit xdy ψ ydα. Quod adjectis litterarum notationibus ad ejus figuram hoc modo designare visum est in fig. VIII, ubi AB est ae, ADy AE est (x) seu xdx, AG est (y) seu y udy &ABCD est xy, &AEFG est (x) (y) &GDCH est aedy &EBCI est ydx. Unde patet, inter ABCD &AEFG differentiam esse GDCH &EBCI una cum CIFH, seu drdy, sed quod habetur pro nullo. Sect. 3 agit de modo per calculum ducendi Tangentes, incipiens a circulo, paraboloidibus &hyperboloidibus: de ellipsibus quoque &focis tractat: calculum etiam Tangentium ex Curvarum aequationibus ducere docet: deinde ad Curvas non Analyticas procedit. Nonnulla etiam exempla exhibet pro methodo Tangentium inversa, ubi ex valore Subtangentis non difficulter reditur ad aequationem, in qua nulla alia est indeterminata, quam abscissa &ordinata. Sect. 4 est de areis curvilinearum superficierum, quas, ubi opus, seriebus infinitis exhibet. Agit &de Logarithmicae, Cycloidis, Cissoidis &talium areis. Sect. 5 de Maximis &Minimis, quam rem illustrat exemplo Dioptrico de facillima via radiorum lucis, &quae convenit cum linea brevissimi descensus, de quibus in his Actis. Sect. 6 de punctis flexus contrarii ®ressus in Curvis. Sect. 7 de solidorum dimensionibus &speciatim de iis, quae rotatione generantur. Sect. &de curvarum in rectum extensionibus &evolutionibus. Sect. 9. de lineis, quae concursu reflexarum formantur. Sect. 10 de iis, quae formantur concursu refractarum; quas lineas quidam catacausticas &diacausticas vocant. Ubi &de focis vitrorum sphaericorum succedaneorum. Sect. 11 de centris gravitatis linearum, superficierum &corporum. Sect. 12. de centris percussionis. Sect. 13 de centris oscillationis &de pendulis isochronis.