Latin
EPISTOLARUM B. PAULI APOSTOLI TRIPLEX
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 477
Unproofread scanNot analysed yet
In Commentario id egit, ne tricis Grammaticalibus aut quaestionibus mere curiosis animus distractus exsiccaretur. Istis ergo sepositis, earum loco observationes ubique Triplicis hujus pias, morales &asceticas expositioni admiscuit. operae dilucidationem hanc subministrat. Analysin designare ait in charta quasi Geographica provincias, urbes &oppida, per quae iter faciendum sit; Paraphrasin easdem provincias, urbes &oppida in semetipsis exhibere notat, verum adhuc quoque summatim quasi &in globo; at Commentarium uniuscujusque urbis templa, palatia, aliaque visu digna quaecunque sigillatim repraesentare innuit. In Prologo, Paulinis Epistolis omnibus generatim praemisso, de earum agit ordine, quem juxta Tillemontii mentem ita concipit, ut primam omnium priorem ad Thessalonicenses, ultimam vero posteriorem ad Timotheum constituat. Sed &singulis seorsim Epistolis peculiares addidit praefationes, in quibus de earum occasione, scopo, summaria idea aliisque ejuscemodi disseruit. Ex iis autem ut vel unicum huc afferamus, notatu haud censemus indignum, quod anceps Autor haereat, dicendumne cum Theophylacto, quod Epistola ad Hebraeos scripta quidem a Divo Paulo fuerit Hebraice, sed ab Interprete perito post in Graecam linguam traducta, sive Lucas ille, sive forsan alius censendus sit? an affirmandum cum Origene, quod cogitata quidem Pauli sint, dictio vero alicujus ex illius discipulis, qui ipsius scribam &interpretem una se gesserit? Quae in Commentario occurrunt notae atque observationes, paulo breviores sunt, &a recepta passim, Scriptores ad minimum inter Pontificios, interpretandi ratione vix unquam maximopere discrepant. BESCHRTVING VAN OUD EN NIEUM ROME. i. e.