Latin
ERUDITOROI9
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 481
Unproofread scanNot analysed yet
ERUDITOROI9 publicata Lipsiae Calendis Novembris, Anno MDCCV BESIDERII ERASMI OPERUM OMNIUM TOmus V, VI &VII. Lugduni Batavorum, apud Petrum van der Aa, 1704. Tomus V constat Alph. 7. plag. 16. E elegantissima, quae in Hollandia hoc tempore magno studio sumptuque adornatur, Operum Erasmi editione, mense Augusto anni superioris p. 352 sq. diximus, cum primum, secundum ac quartum eorum tomos in his Actis recenseremus. Suffecerit itaque, nunc quidem solum indicasse tres tomos alios, qui ex illo tempore editi nuper admodum ad nos pervenere: ut eo certiori spe omnes, solidioris eruditionis, qualem Erasmi scripta nusquam non spirant, cupidi fruantur, opus integrum &certo &brevi in lucem publicam proditurum. Utique strenue rem urget solertissimus Bibliopola, neque hactenus aliam ob causam tomum tertium Epistolis destinatum premit, quam quod quotidie adhuc ad eum undique ex Bibliothecis illustribus epistolae hactenus ineditae perferuntur, quas una cum antea impressis Lectori benevolo communicare gestit: cujus rei jam aliquod indicium a nobis in Novis Literariis mensi nupero Majo subjunctis factum meminimus. Tomus ergo Quintus scripta Erasmi, quae ad pietatem inIn his flituunt, eaque numero triginta novem complectitur.