# Acta eruditorum 1705 482

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ERUDITOROI9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/482
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/482

Theologum Practicum se exhibuit Erasmus, ac doctissimi Editoris, qui Praefationem praemisit, judicio, dum salutaria monita Lectorum animis instillare nititur, ipse rerum Divinarum amorem, Tametsi vero idem quo animus ejus arsit, abunde prodidit. optet, ut quemadmodum olim pleraque opusculorum horum Galli, Angli, Belgae, Hispani atque Poloni in linguas vernaculas translata habuerunt, ita & novae, post tantam linguarum harum a temporibus Erasmi ad hanc usque aetatem mutationem, ad elegantiam seculi eorum versiones adornentur, ut etiam, qui Lat ne nesciunt, ad lectionem eorum alliciantur: ita non dissimulat tamen, esse in iis quaedam, quae nec sibi, nec aliis, sine ulla exceptione probentur; sed pauca ea ferenda esse monet, ob praestantiam doctrinae ac salubritatem praeceptorum in parte maxima obviam. Eminere autem prae caeteris idem censet Enchiridion Militis Christiani (cui Lovanii A. 1518 edito quae praefixa ab Erasmo fuerat epistola, in nostra hac editione in volumen epistolarum amandata est, constituitque trecentesimam vigesimam nonam! Opusculum de ratione verae Theologiae, Christiam Matrimonii Institutionem, & Viduam Christianam. Tomus Sextus Novum Testamentum, cum versione Erasmi Latina Graeco textui e regione adjecta, ejusdemque Annotationes exhibet. Quae quidem nova editio prioribus non uno nomine praeferenda est. Nam primum cum in illis numeri commatum non essent additi, in hac & Graecis & Latinis diligenter addi curavit Bibliopola. Dein Annotationes Erasmi, quae ad calcem subjectae antea erant, ut facilius conferri cum textu ipso possint, fingulis nunc paginis subjiciuntur. Eaedem porro, ut commodius inveniantur, referuntur ad numeros versionis Erasmi, cum ipse olim non in suammet, sed vulgatam translationem eas scripsisset. Praeterea summa totius Scripturae & Index rerum, quae in Novo Testamento leguntur, in editione autem Frobeniana Operum Erasmi A. 1540 non comparent, quod tamen in antiquiore alia Novi Testamenti editione invenirentur, probante haud dubie Erasmo adjecta, ea hic quoque adjecta deprehenduntur: perinde ac additamenta alia elegantia & frugifera, quae in editione Basileensi anni 1522 leguntur, in secutis aliis dubium quam ob causam resecta. Ut adeo nihil omiserit Bibliopola eorum, quae novam hanc editionem quam perfectissimam reddere possent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
