# Acta eruditorum 1705 483

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, ERUDITOROI9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/483

In Praefatione eruditissimus Editor a suspicione Arianismi, in quam apud nonnullos Erasmus inciderat, quod loca quaedam, quae ad Divinitatem Christi, tot aliis argumentis abunde evictam, probandam praeter necessitatem adduci vulgo consueverunt, labefactare in Annotationibus visus esset, breviter eundem vindicat. Tomus Septimus Paraphrases Erasmi in Novum Testamentum continet, Opus, judicante Editore in Praefatione, quod inter omnes ejus lucubrationes multis maxime placuit, atque Auctori minimam invidiam creavit. Ne vero nec illae ornatiores prodirent, commata primum diligenter numeris ad marginem notari Bibliopola curavit. Deinde textum quoque integrum Vulgatae Novi Testamenti versionis in margine exhibuit, primis tantum octo Matthaei capitibus exceptis, quod hujus rei non statim ab initio impressionis in mentem venisset. Denique singulis capitibus summam contentorum complexa disticha praefiguntur, dudum nescio a quo edita, nec nulli tamen usui Lectori futura.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
