Latin
OBSERVATIONES MACULARUM SOLARIUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 484
Unproofread scanNot analysed yet
Multae etiam passim illuxerunt faculae tres illas complexae maculas, &ad viciniorem Solis protractae marginem. Haec per duas horas ab ortu Solis distincte observare licuit. Eadem die ante occasum Solis secunda seu minor macula in duas divisa fuit, easque exiguas, sed distinctissimas. Tum non longe a tertia macula mane deprehensa, altera quarta conspecta fuit tenuior, Solisque versus orientem sita. vid. F. 4. Die tertia oriente Sole paulo major visa est prima macula una cum ampliori quasi atmosphaera. Secunda non amplius in duas divisa apparuit, sed vel utraeque coaluerunt inter se, vel alterutra evanuit. Quae superfuit tamen ex illis, erat rotundior quam prius. Tertia situm mutasse visa fuit, eandem rectam lineam cum prima &secunda occupabat. Quarta vero tenuior quae hesterna die primum apparuerat, magis ad meridiem accessit, fuitque semper minor qualibet altera &primae ampliorique maculae propior. vid. Fig. 5. Ex tot maculis sola constans fuit, quae prima maximaque fuerat; nam caeterae omnes una cum faculis evanuerant, etiam ante horam post meridiem secundam. Interea duae aliae (F. 6. )mole quidem exiguae, sed obscuritate conspicuae visae sunt, inter centrum Solis &constantem priorem maculam aequo ferme intervallo. Tum inter extremas istas alia tertia, denique etiam quarta deprehensa fuit, ita ut duae extremae majores, duae mediae minores essent, vixque percipi possent. Fig. 7. Die quarta oriente Sole jam non amplius visae sunt minores maculae, quae pridie apparuerant. Sola major illa, de qua prius, conspici potuit, sua semper circumdata quasi atmosphaera. Sed tamen hora post meridiem aqua, eam ferme dixisses divisam in duas, quarum altera minor meridiem, altera major Solis orientem respiceret. Occidente deinde Sole, divisa etiam visa fuit, sed non certo, ita ut dubium adhuc esset, an perforata, an secta in duas foret macula; ea jam tum tertiam Solaris diametri partem percurrisse videbatur. Fig. 8.