Latin
OBSERVATIONES MACULARUM SOLARIUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 486
Unproofread scanNot analysed yet
Sol occidens eas multo minores &ad marginem eodem cursu procedentes ostendit. Die decima macularum situs e diametro respondebat ei loco, in quo primum deprehensae fuerant, antequam in duas abirent. In ipso meridie atque occidente Sole illas quidem, sed non illarum atmosphaeram per nubila videre licuit. Fig. 15. Die undecima orto jam Sole visa est macula instar puncti oblongi jamjam proxima margini occidentali. Fig. 16. Illi praeibat punctum lucidum paulo maculae quam margini vicinius, sed valde conspicuum. Aliud etiam punctum lucidum micabat in maculae capite versus occidentem. Prope eandem versus centrum erant multae aliae longiores faculae. Eadem die, hora circiter decima, deprehendi vix potuit macula, quae non nisi instar lineolae apparebat vicino Solis margini parallelae. Micabant etiam duo, de quibus superius, puncta lucida. In ipso meridie eadem macula visa est declinare ab occidente versus septentrionem, viginti aut viginti quinque circiter gradibus. Hora circiter secunda, praeter duo superiora puncta micantia, apparuit non longe a macula linea curva perlucida versus septentrionem, quam etiam mane deprehendisse mihi visus sum. Eadem vidi adhuc occidente Sole. Fig. 17. Die duodecima oriente Sole frustra quaesivi maculam, quae in percurrendo Solis disco insumsisse mihi visa est duodecim circiter dies. Atque ea sunt, quae circa Solis maculas homini observare licuit omni ope destituto, tum quadrantis, tum horologii oscillatoVerum ea ipsa solum die, qua videri defierunt maculae, in rii.