Latin
LIBRI NOVI EXANGLIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 49
Unproofread scanNot analysed yet
antiquitatis vindices nomen jam asseruit, nondum innotuissent literato ordini, haud dubium est, quin unico hoc libro edito, summam eruditionem, ac mirificum reliquiarum prisci aevi studium, eidem satis abundeque comprobaret. Cum enim jussu Potentissimi Borussiae Regis, Florum Historiae Romanae Epitomatorem non incelebrem, in usum Serenissimi Principis Regii expoliendum sumeret Noster; id sane egit, ut omnibus hujus generis Autoribus, quotquot hactenus lucem adspexerunt, palmam praeriperet. Non enim modo textum Scriptoris quam castigatissimum dedit, &rationum proxime subjunctarum examine firmavit, sed etiam notas varias, qua historicas &politicas, qua philologicas atque antiquatias e Camerte, Vincto, Stadio, Grutero, Freinshemus, Zevecotio, Salmasio, Ruperto, Graevio &Anonymo quodam depromtas adjecit, suicsuisque pariter observationibus selectissimis locupletiores effecit. Neque tamen intra hanc metam substitit, sed ut ornatius singula prostarent, innumeras marmorum, statuarum, toreumatum, gemmarum, nummorumque delineationes curatissime incisas interspersit; quin &tabulas integras geographicas, triumphales aliasque scopo suo congruentes, quas inter eminet una e Gazophylacio RegioElectorali Brandenburgico praelium Scipionis &Hannibalis in patera argentea depingens, magno cum judicio addidit.