# Acta eruditorum 1705 490

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, EXPOSITIO PROPHETAE AMOS, QUAVOCUM EMPHASIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/490

Alii rursus non combinatos, sed singulos indefinite accipiendos numeros censent, velut pari dictionis valore apud Homerum πρὶς καὶ τετράκις, & apud Virgilium ac Senecam, o terque quaterque dicitur. Quae satis congrue conveniunt cum phrasi, sex & septem Job. V, 19. Prov. VI, 16; septem & octo Coh. XI, 2; duo & tria Job. XXXIII, 29; tra & quatuor Prov. XXX, 15. Unde sensus emergat talis: quod non tam ob tria delicta, quae velut silentio involuta praeteriri potuissent, quam ob quartum cumprimis, quod ferrea Gileadi trituratio sit, contra Syros & Damascum insurgens Dominus, debitas rebellioni, superbiae & contumaciae ab ipsis repetiturus sit poenas. Sed vero alii determinatum hunc numerum malunt, eo quod quatuor maxime vicibus Israelitis bellum intulerint Syri. 1) cum in gratiam Asae regis Judae, arma caperent contra Baasam regem Israel, qua in expeditione Syriacus Benhadadi exercitus ingentem regno Israel intulit cladem, I Reg. XV, 18. 19. 20. 2) regnante in Israel Achabo, quo tempore adverso bis pugnarunt Marte, caesis ultimo in praelio centum hominum millibus, praeter viginti septem millia, Aphekae moeniorum ruinis oppressa, i Reg. XX. 3) cum Hazael & Benhadad reges Syriae cum Joahaso confligerent, ac universam fere Israelitarum gentem delerent, 2 Reg. XIII, 4) cum Rezin rex Syriae & Pekah rex Israel Hierosolymas obsidione cingerent, Ahaso in Juda principatum tenente, 2 Reg. XVI. Quatuor ergo bella Israeli & Judae Syri moverunt, quorum priora licet inulta, quartum tamen haud impune tulerunt, cum rex Assyriae Tiglath-Pileser Rezino bellum faciens, ipso occiso Damascum expugnaret, civesque sub jugum mitteret. Sunt denique interpretum alii, maxime Pontificii, qui tria Damasci delicta de idololatria exponunt, incestu & caede, quartum autem triturationem ferream dicunt. Quae priora tamen cum non expresserit Amos, bene Cora. Corn. a Lapide illa, inquit, ex cerebro interpretum conficta videntur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
