Latin
EXPOSITIO PROPHETAE AMOS, QUAVOCUM EMPHASIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 491
Unproofread scanNot analysed yet
Haec itaque cum sine fundamento corruant, alii tritissimam ingressi viam, indeterminatum hunc numerum dicunt, de omni injuria Syriorum, Israeli, Judae aliisque populis illata capiendum. Ita Cyrillus, Hieronymus, Vatablus, Drusius &alii multi, numerum certum pro incerto sumendum statuentes. Tandem ut suam quoque adjiciat symbolam Autor, tria priora non solum ignota, sed &inulta existimat delicta fuisse, ad tempom usque Amosi: quartum tamen triturationem esse ferream, scelerum gravissimum, quod divinam maturarit vindictam. Quae autem haec trituratio fuerit, ex iis vult peti, quae in Joclem commentatus est p. 261 &443. Hic paucis saltem observat, per Gilead non unam designari urbem, quae Cylli &Theodoreti sententia fuit: sed integram regionem tribuum Gad, Ruben &Manassis haereditariam. Tum &ad vocabulum ignotat, quod LXX per πρίονας serras reddant: Symmachus, Aquila &Theodotion τροχοὺς rotas: Theodoretus πριονοειδεῖς τροχοὺς falcatas rotas: Hieronymus currus alii aliter. Ferreis itaque curribus seu rotis triturationi aptis Israelitas a Syris dissecatos ac serratos fuisse: quod poenae genus in Oriente haud infrequens, teste Jud. VIII, 7. 2. Sam. XII, 13. 1. Chron. Nil itaque cogit, ut cum Mercero XX, 3. Proverb. XX, 26. improprie de violenta sumatur oppressione. Sed ex his ceu ungue sufficiat agnovisse leonem; caetera B. L. industriae relinquimus.