# Acta eruditorum 1705 493

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DE JURE PROEDRIAE SEU PRAECEDENTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/493

Vivebat ille in civitate quadam municipali, in qua Senatorius ordo eo jure utebatur, ut singuli Doctores & Licentiatos praecederent. Quem ergo locum ipse ambire posset, edoceri voluit, ac id responsi a Facultate Juridica Wittenbergensi accepit, quod Consuli regenti locum honoratiorem cedere debeat, cum velut incola juris dictioni magistratus oppidam subsit. Hac occasione non tam quaesitum, quam potius pro certo suppositum fuit, quod Comitiva superet dignitatem Doctorum, cum Comites Palatini plerumque a Caesare accipiant facultatem creandi Doctores; hi etiam, post exactos in Academiis legendo docendoque viginti annos, ex communi sententia, Comitivam nanciscantur; non minus Comites Palatini Nobilibus pares habeantur, in multis quoque iis praeferantur, Illustres, Nobiles, Spectabiles & Clarissimi, nec non Consiliarii ac Consistoriales Imperatoris audiant; Comitiva etiam titulis Consiliariorum Caesareorum, in Capitulat. Leopoldi art. 44 praeponatur, ac involvat communicationem exerciti Reservatorum Imperatoris, quae ne ipsis quidem Statibus Imperii, praecipue extra territoria sua, facta sit. In eandem sententiam, in casu simili, pronunciavit Facultas Juridica Hallensis, & licet pro Doctoribus, contra Comites Palatinos, suffragium tulerit Collegium Juridicum Jenense, attamen quid ejus rationibus reponendum sit, alio Responso Hallensi ostenditur. JOHANNIS VOET JURISCONSULTI ET ANtecessoris in Academia Lugduno. Batava, Commentarius ad Pandectas, in quo praeter Romani Juris principia ac controversias illustriores, Jus etiam hodiernum, & praecipue fori quaestiones excutiuntur. Pars haec posterior continet octo & viginti libros posteriores. Hagae Comitum, apud Abrahamum de Hondt, 1704. in fol. Continet Alphab. 12. PRimam egregii hujus operis partem recensuimus in Actis anni 1699, mens. Novembr. ibique de laudabili Celeberrimi Autoris instituto, de ordine quem sequendum sibi duxit, de elegantia sermonis ipsius, deque singulari ejus eruditione, candore, industria nihil diximus, quod non idem ad partem hanc posteriorem jure merito sit trahendum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
