Latin
DE JURE PROEDRIAE SEU PRAECEDENTIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 494
Unproofread scanNot analysed yet
Tardius a se impleri fidem, in primi voluminis praefatione datam, de hoc altero tomo edendo, non in sequiorem partem acceptum iri sperat Noster, si se, quotidianis professionis publicae negotiis districtum, horas tantum subcisivas laboris hujus absolutioni impendere potuisse, cogitaverint Lectores, atque insuper materiarum partis hujus posterioris amplitudinem respexerint ac difficultates. Quamvis autem haud grave sibi futurum fuisse dicit, apparatu majore de pluribus disserere, verbis tamen parcendum censuit, rebusque potissimum, compendiose quidem, nec tamen eo minus pro dignitate explicandis, incumbendum; quarum etiam copia tantum non obrutus, evitare haud potuit, quin pars haec secunda in longe majorem, quam prima, excreverit quantitatem, ne alioquin, quod quibusdam accidit, posteriora minore videretur diligentia, quam priora, tractasse. Caeterum, cum Virorum doctissimorum lucubrationes, de nonnullis ulterius cogitandi ansam praebuerint, calci totius operis quaedam adjecit, quae non solum iis, quae in parte priori, sed &his, quae in hujus secundi voluminis ea parte, quam ante biennium excusam dicit, illustrandis &limitandis inserviunt. Si quid vero tum in hac, tum in priore commentarii hujus parte affectaverit, id unum fuisse declarat, ne quenquam offenderet, neque tumidiore inflatoque scribendi genere uteretur, sed aequabili atque perspicuo; eo excepto, quod in titulo de quaestionibus, pro moderato in criminibus indagandis tormentorum usu pluribus agens, aliam quodammodo dicendi rationem adhibuerit, oratione ante annos plurimos publice recitata, nunc typis ibidem descripta. Ex tanta, quae nobis offertur, rerum selectissimarum copia, visum fuit, speciminis loco, excerpere sequentia. In titulo de Sponsalibus asserit, quod si liberi sub conditione, si parens in nuptias consenserit, sponsalia contraxerint, &pater rogatus primo consentire noluerit, deinde vero, saepius aliis intercedentibus, in nuptias consentiat, filius aut filia ex primo illo dissensu a vinculo sponsaliorum non liberetur (secus ac statuit Brouwerus) sed potius ex consensu paterno post interposito, etiamnum ad nuptias compelli possit. In hujus asserti fidem allegat arg. L. 12. §. 2. ff. rem ratam haberi; ex Lege autem 89. §. 1. ff. Verb. d. Sign.