# Acta eruditorum 1705 495

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, DE JURE PROEDRIAE SEU PRAECEDENTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/495

cum decisionem casus plane diversi contineat, nihil in contrarium concludi posse contendit, proque sua sententia facere dicit placitum Ordinum Ultrajectinorum de matrimonio 6. Octobr. 1584. art. 10. Contra eundem Brouwerum, qui existimat, conditionem illam, si abortum procumveris, sponsalibus adjectam pro non adjecta habendam, hanc vero, si copulam admiseris, esse re ipsa adimplendam, nisi mulier pudicitiae studens, velit matrimonii futuri spe decidere, variis argumentis ostendit, quod ex sponsalibus sub utraque conditione contractis ad nuptias juvenis compelli debeat, sive conditio impleta fuerit, sive implementum ejus sponsa, saniorem secuta rationem, facere aut pati recuset; ne alioquin melioris sit conditionis, quae turpe factum adimplet, quam quae mature poenitens a probro abstinet, & virtutem sceleri anteponit. Spon-p. salia de praesenti vulgo dicta, a sponsalibus de futuro, quantum ad effectus juridicos, apud Belgas diversa non esse affirmat, licet aliud jure Canonico scripto placuerit; adeoque sponsalia posteriora, verbis praesentis temporis contracta, non debere obesse prioribus, per temporis futuri verba initis, concludit. Non tamen cum Simone van Leeuwen existimandum esse monet, sponsalia posteriora, ab initio in praejudicium priorum haud recte inita, ex eorum genere esse, quae tractu temporis vires haud assumunt, sed potius firmari eadem, si sponsa, quae jure potiori nitebatur, mortua sit, aut desistat sponte, ita ut altera tunc sponsum ad nuptias cogere possit. In titulo de Nuptiis, polygamiam a Deo in P. I. R. E. patribus V. T. per quandam conniventiam toleratam, vel saltem non notabilibus poenis coercitam, revera praeceptis Divinis adversam fuisse, remissive asseverat. Edicto Caroli V. de A. 1540. constitutum fuisse docet, eum, qui puellam annis viginti minorem duxerit, quaeve adolescenti minori annis viginti quinque nupserit, non impetrato consensu patris aut matris talium minorennium, aut majoris partis proximiorum cognatorum, si parentes deficiant, aut denique ipsius magistratus, cujus jurisdictioni minores tales subjecti sunt, nihil lucrari posse ex bonis talis minorennis seducti vel seductae, sive donationis, sive dotalitii, sive institutionis. sive legati, sive statutariae aut pactitiae communionis titulo. Has poenas deinde edicto publico Ordinum Hollandiae anno 1580. art. 3. & 13. non modo confirmatas ait, sed & matrimonia sine parentum aut alterutrius adhuc superstitis consensu inita, ipso jure nulla renunciata esse; cui consequens sit, ut & ad parentum, qui rigido jure uti velint, desiderium tales conjunctiones, licet concubitu jam confirmatae, dissolvi debeant. Patri, qui ob mores prodigos curatorem a magistratu accepit, cum arbitrium remittendae injuriae filio suo honesto illatae relictum non sit, per L. 17. §. 13. ff. d. injur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
