Latin
DE JURE PROEDRIAE SEU PRAECEDENTIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 500
Unproofread scanNot analysed yet
Furti actionem poenalem contra furis haeredes competere statuit, non solum, si ex dolo defuncti aliquid ad ipsos pervenit, &si lis cum defuncto sit contestata, sed &si tutor res pupilli surripuerit; tunc enim mortuo tutore, uti caeteras actiones, ita &furti actionem, contra haeredes tutoris datas fuisse, contendit, quia à seipso tutor exigere debuisset, sibique solvere, L 9. §. f. L. Io. ff. d. tut. &ration. distrah. Ad titulum de Quaestionibus graviter de illarum justitia atque aequitate differit, multisque rationibus ostendit, quod, si circumspectius, si tardius, si non nisi pene probato crimine, ac reo gravissimis praesumtionibus onerato, judex tormenta decreverit adhibenda, nihil prorsus in illis deprehendi possit iniqui, quod non in carceribus, in testibus, in instrumentis, in jurejurando, in sententia ferenda, in ipsa confessione liberrime emissa, aliisque extra omnem injustitiae &iniquitatis controversiam constitutis, aeque locum sibi vindicet; ac proinde nullam satis urgentem rationem suppetere, cur confessioni per hujusmodi tormenta, cum moderamine adhibita, primitus extortae, deinceps vero citra cruciatus renovatae, magis, quam aliis legitimis probandi modis, fides esset deroganda. Atque haec ex tomo undecimo operis hujus excellentissimi speciminis loco recensita suffecerint. Medaillen-Cabinet Ernestinischer Haupt-Linie &c. hoc est SAXONIA NUMISMATICA LINEAE ERNESTInae Pars Prima, Autore WILHELMO ERNE