# Acta eruditorum 1705 501

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, STO TENTZELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/501
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/501

Ubi aliter respondendum esse dicit, quando numismata sensu nominentur arctiori, quae iconibus elegantioribus aliisque scitissimis figuris puro auro argentoque expressa sint; aliter ampliori, cum quicquid est nummorum mnemonicorum subintelligatur. Illa vix reperiri perhibet Ernesto Albertoque antiquiora: haec autem, si Spangenbergio fides, longe majorem omnino vetustatem sapere, & eorundem primordia a bracteatorum, qui vocantur, nummorum usu derivanda venire statuit, quos inter plures olim ad facti alicujus publici, structuraeque, cumprimis Ecclesiasticae, similium. que rerum memoriam pertinuerint. Cujusmodi nummum & recentioribus temporibus inter solidos Saxonicos sub grossi forma reperiamus, una parte scutum Saxonicum praeferentem, cum inscriptione. HILF SANCT ANNA, h. e. Adjuva Sancta Annas altera Electorale, cum inscriptione: MATER. DEI. MISERERE. MEI. Existimat igitur, grossum illum Fribergae cusum, consecratumque sive in genere cultui S. Annae matris Mariae, Christique aviae, sub seculi XV finem in Saxoniam invecto, sive in specie aedificio capellae S. Annae Fribergensi, ubi pentaclivio virili rhythmus integer ligno incisus conspiciatur, cujus initium nummo impressum sit: Hilf S. Anna du Gerechte, Mit allen deinem Geschlechte, Amen, h. e. Adjuva S. Anna justa cum omni tua cognatione, Amen. Quod si forte quis opponat elegantissimum aureum argenteumque numisma, cujus antica sistat S. Elisabethae effigiem cum corona peploque, & inscriptione: ELISABETA. FILIA. ANDReae. REGIS. HUNGARIA. OBIIT. MARBurgi. ANno. M. CC. XXXI. postica Hospitalis Marburgensis Ecclesiam ab ea fundatam, & in circuitu verba Psalmi CXII. DISPERSIT. DEDIT. PAUPeribus. JUSTITIA. EJUS. MANET. IN. SECULum. SECULI. respondet, falsum esse hoc numisma, neque ducentos adhuc annos superare, quoniam alia ejusdem scripturae, modi & typi, in Maximilianum I. & Carolum V. retroque in Carolum M.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
