# Acta eruditorum 1705 503

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, STO TENTZELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/503
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/503

Notatu dignum illud quoque numisma videtur, in quo ejus collari insculptum cernitur nomen IHS. MARIA, quod tamen illo tantum tempore, quo Pontificiae adhuc Ecclesiae addictissimus fuerit Fridericus, non autem postea, cum ad Evangelicae veritatis agnitionem pervenisset, ipsi arrisisse observat. Ab A. 1522. nummos Fridericianos ambiisse ait hanc inscriptionem: VERBUM. DOMINI. MANET. IN. AE. TERNUM, eodemque anno verba memorata, vel potius eorum literas initiales, manicis quoque primum innexas fuisse addit. Literas C. C. N. S. quae passim in nummorum, tunc temporis cusorum, angulis compareant, more consueto sic exponit: Crux Christi Nostra Salus. JOHANNI Electori septem tribuit numismata, e quibus ullum, & memoriale quidem, ante annum 1530. cusum fuisse negat. Licet enim aliqui huc referant aurea illa vel argentea, quae pestem, ut velint, Wittebergae anno 1527 & 1528 grassantem, respiciant, unoque latere serpentem aeneum, altero Christum crucifixum exponant, cum dictis Biblicis illuc spectantibus; nihilominus tamen, quoniam nec Joannis Electoris nomen, nec illius insignia ibi conspiciantur, omittere eadem consultius duxit; cum sine dubio pertineant ad alia sacra profanaque numismata, quae isto tempore a sculptoribus proprios in usus elaborata, magno adhuc numero hinc inde asserventur. E genuinis vero Johanneis istud imprimis notari meretur, quod peculiariter respicere censet speratam quidem & ab Imperatore promissam, dehinc vero negatam seudorum concessionem, quod Tab. V. num. 3. delineatur, & p. 56. s. declaratur. Circa nummos, in quibus effigies Electoris Ducisque Johannis Friderici appareant, in superiori vero aversae parte epulum Herodis proponatur, & in inferiori Johannis decollatio, cum pergraphe: Johannes straft den Ehebruch Herodis, drum must er sterben, Marci VI, quod est: Joannes reprehendit Herodis adulterium, propterea morti traditur, Marci VI, hoc observat, quod Joannes Elector, ex Comitiis Augustanis reversus, hanc posticam iconibus istis addi forte curaverit, in memoriam tam frustra speratae investiturae, aliarumque ob religionem illatarum afflictionum, quam colloquii praesertim memorabilis, die decollationis Joannis, Augustae coenando cum Heintico Brunsvicensi aliisque magnae dignitatis convivis habiti.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
