# Acta eruditorum 1705 504

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, STO TENTZELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/504
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/504

Ast insuper tamen aliis expendendum altius relinquit, annon fama jam tum inter homines clanculum sparsa fuerit de furtivis Henrici, Ducis Brunsvicensis, amoribus cum Eva Trottina, ut Johannes Elector illum familiariter in coena supra dicta monuerit. Cum enim isti magis posthac erumpentes in publicam vergerent criminationem, non septem solum infantes nominabantur, quos Dux cum Eva post fictas illi habitas exequias genuerit, sed is etiam accusabatur, quod antea, illa adhuc in Gynecaeo inter virgines versante, aliquot infantes ex eadem susceperit. Quos si quis computaverit, facile hujus rei initium in annum 1530, imo citius, poni posse innuit. In ultimo Johannis Electoris numismate, inscriptionem hanc, tanquam memoratu dignissimam, observari jubet, in qua JOHANnes. PATer. ET. JOANneS. FRIDericus. Filius. EVANGelii. CONFES Sores. INVICTISSimi vocantur. In postica summus Pontifex Hannas throno insidet, ante quem Petrus Apostolus cum tribus aliis personis stat, pone quos clypeolus numero 32 signatus jacet. Perigraphe ex Actis Apostolicis desumitur: ET. LOQUEBANTUR. SERMONEM. DEI. CUM. FIDUCIA. ACTOR. 4. Re diligentius expensa, non adeo absurdum reputat, si quis numero illo breviato 32, tam annum, quam Evangelicorum Confessorum numerum notari dixerit. Quid? si Episcopus in throno sedens Archi Episcopum Moguntinum, tanquam mediatorem praecipuum, & qui ante ipsum stant Confessores, quadruplices ex Electorum, Principum, Comitum, Civitatumque numero Protestantes significent? Ad Apostolos enim applicationem commode fieri non posse censet, cum, testibus Actis Apostolicis, non quatuor, sed bini tantum, Petrus & Joannes, qui claudum sanaverant, ante summum Pontificem Synedriumque Judaeorum constituti fuerint. Sed partem Tomi hujus secundi potissimam conficiunt numismata JOHANNIS FRIDERICI Electoris, quorum omnino sexaginta numerantur. Singula autem commemorare uti nostrum haud est, sic aliqua dedisse e praecipuis suffecerit. Vulgaris quidem thalerus est, quem sub Tab. VIII. finem num. 3. Noster affert, una ex parte Johannis Friderici Electoris, altera Georgii Ducis imaginibus, titulis insigniumque scutulis signatum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
