Latin
STO TENTZELIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 505
Unproofread scanNot analysed yet
Noluit tamen eundem silentio prorsus involvere, quia mysterium malumque omen nonnulli in eo quaerunt, quod gladius Electoris quasi fractus videatur. Equidem qui novit, quanta facilitate in feriundis monetis fiat, ut ferrum paulisper dimoveatur, eum nulla heic admiratione digna judicaturum autumat. Si quis autem, quae olim cum Imperialibus Cromwellianis, &cum Hannoveranis monetis, quae duas thaleri tertias seu sedecim grossos valent, aliisque ejusmodi monetis vulgata sint, huc conferre voluerit, eum sensu suo abundare permittit, majoris momenti reputans, quod A. 1695 Electoris hujus imagini, quae picta in tabula lignea reperiatur in conclavi Ecclesiastico Ducali Vinariae, acciderit. Eam quippe die conversionis Pauli, durante concione, subito fragore totam perruptam fuisse refert, gladio Electorali illaeso manente, prout ipse viderit, &Müllerus in Annalibus suis prolixe exposuerit. Tab. X. num. 4. 5. 6. 7. quatuor affert ejusdem magnitudinis numismata, quorum lemma unum est: GOT. STRAFT. DAS. UBEL. Deus punit malum; in postica vero modo haec comparet inscriptio: DRVM. BIN. ICH. Herzog. HENRICH. Von. Braunschweig. VERDRIBN, i. e. Propterea ego, Henricus Dux Brunsuicensis, ejectus sui; modo ista: DRVM. HAT. MEIN. HAVS. EIN. BOSEN. GIBELI. e. Proptere a domus mea fastigium habet malum; modo quatuor inter scuta haec leguntur: GOT. HILFT. AVS. NOT, Deus ex periculo eripit; modo sequentia: NOLI. PECCARE. DEVS. VIDET. Singula haec respicere observat felicissimam illam expeditionem, qua Elector cum Hassiae Landgravio Henricum, Ducem Brunsuicensem, invadens, totum ejus Ducatum duorum mensium spatio occupaverit. Numisma quo A. 1545 ante expeditionem Henrici Ducis, Pontificii elatum suum animum publice significarint, &quem sub anni finem Lutherus in literis ad Electorem Saxoniae, Landgraviumque datis, ac Tomo VIII Altenburgensi fol. 465 relegendis descripserit, nunquam se suis usurpasse oculis fatetur at varia tamen occasione belli Smalcaldici cusa indicare haud omittit. Neque in allegandis iis uspiam defecit, quae Joannis Friderici Electoris captivitatem pariter ac subsecutam tandem e custodia liberationem, pro fundamento agnoscunt. Qua occasione commentum istud perridiculum explodit, dum insignem Hispani ostentent ocream, Johanni Friderico in captivitatem abducto exutam, in qua eques cum toto corpore locum inveniat, quamque aliqui in Cimeliarchium Electorale Bavaricum Monachium translatam somnient.