# Acta eruditorum 1705 507

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, STO TENTZELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/507

205 recensita, in republica litteraria nomen sibi primum parare coepit. In libri istius praefatione, tres alios libros de versione LXXvirali promiserat, quorum tamen editionem varia, quibus inde distractus fuit, negotia ad hoc usque tempus distulere. Factum interea est, ut vir magnus Isaacus Vossius, in appendice Observationum ad Pomponium Melam, paulo acerbius Aristeae fidem contra doctissimum Hodium defenderet: quod tanto magis accendere debere videbatur eum, ad maturandam editionem librorum caeterorum, & vindicias parandas. Verum impediri se variis studiorum vicissitudinibus hoc facilius passus est, quod, utcunque Vossio visum fuisset, viros tamen passim doctissimos allatorum a se argumentorum vim sentientes invenerit, Menagios, Pagios, Allixios, Pikios, & Dupinium inprimis, qui omnia argumenta sua contra Aristeam Dissertationi praeliminari in S. Scripturas inseruerit, suppresso licet, quod paulo aegrius ferre videtur. Hodiano nomine. Equidem in operis de Scriptoribus rerum Aegyptiarum libro IV, ante annos non adeo multos, Vossio satisfacere ipsi quoque fuerat constitutum, idque aperte prae se tulerat in Prolegomenis ad Malalam §. 13. Sed tamen istud quoque institutum nova impedimenta denuo interverterunt, id agentibus fatis, ut hae ipsae vindiciae suo denique loco, hoc est in diutissime expectato opere, quod nunc ob oculos habemus, conspicerentur. In eo primo loco ipsa Historia Aristeae comparet, ad fidem nuperrimae editionis Oxoniensis impressa, cum vel lectiones diversas vel notas consarcinare, ad Scriptorem supposititium & nullius pretii supervacaneum doctissimo Autori visum fuerit. Insequitur Dissertatio contra Historiam Aristeae, quae primum operis hujus librum absolvit, in paucissimis ab editione Oxoniensi anni 1684 dissidens.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
