Latin
STO TENTZELIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 508
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe prima duo capita, demtis nonnullis, ut breviora evaderent, in unum contracta sunt; quaedam etiam in sequentibus in epitomen fuere redacta, pauculis quibusdam locis textui inspersis; plura in sequentibus capitibus textui subjiciuntur. quae tum illustrandis olim dictis, tum imprimis Is. Vossi exceptionibus dispellendis inserviunt. Quod enim Vossius v. g. ad argumentum allatum ex Hermippo, dicente post Cassandri excessum Demetrium Phalereum in Aegyptum demum adventasse, excipit; licet verum hoc esse concedatur, nihil inde tamen confici posse, nisi id solum, quod tempus, quo in Aegypto Demetrius fuit, non XXIV. sed XIV vel XV annorum fuerit: ad id respondet clarissimus Autor, imo &hoc, si verum id esse concedatur, inde confici, quod Hermippus non erraverit, cujus autoritatem erroribus imputatis convellere nisus fuerat Vossius. Quod Antigonus, cujus metu Demetrius ad Ptolemaeum confugit, fuerit Antipater, Cassandri filius, qui &ipse Antigonus dictus sit, ut visum Hodio, eo impugnat Vossius; quoniam Antipater ille Cassander potius fuerit dicendus, si binomius extitisset, cum Graeci cognomina vel a parentibus vel a praeceptoribus acceperint, nec parens autem, nec praeceptor Antipatri Antigonus fuerit appellatus: id levissimum clarissimo Autori videtur; indita enim a majoribus quoque Graecis nomina fuisse. Sic Hermodamantis, qui a majorum uno Creophilus appellatus sit, meminisse Jamblichum in Vita Pythagorae: obstare quoque Vossio nomina Alexandri Antiochi, &Demetrii Seleuci, qui in Syria, &Ptolemaei Alexandri, qui in Aegypto regnarunt. Frequens autem in Cassandri familia nomen Antigoni extitisse, patere ex eo, quod filia quaedam Cassandri, fratris Antipatri, vocetur Antigone apud Schol. Theocriti. Imo &nomen ipsi posse fuisse Antigoni, cognomen Antipatri, quod habere potuerit ab avo suo Antipatro, patre Cassandri. Ad argumentum Hodui contra Aristeam ex eo desumtum, quod nulla patris Ptolemai Lagi apud eum sit mentio, responderat Vossius, factum id ideo, quod ille regno se eo tempore abdicaverit penitus: verum &falsum hoc esse observat clarissimus ejus antagonista (eum enim nunquam regnum deposuisse, Dexippi, Eusebii, Africani testimoniis, &aliis quoque argumentis quamplurimis probari) &si verum sit, nullam tamen rationem reddi posse, cur &Eleazarus in epistola, &e Senioribus unus viva voce bene precetur Ptolemaeo Philadelpho, &uxori ejus, &sorori, &liberis, &amicis, patris ne verbo quidem facta mentione.