# Acta eruditorum 1705 511

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, STO TENTZELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/511

Vocem Ebraicam DN more Aegyptiorum Οἱφì proferre. Thummim ἀλήθειαν vertere; id enim Aegyptium quoque esse, ut dudum monstrarit Spencerus de Urim & Thummim c. 4§. 12. Josephi nomen a Pharaone ipsi datum ψονθομφανηχ efferre, inflexo nomine ad usum Aegyptiorum, qui tum obtinebat. Aegyptium quoque esse, quod PeCiun enim, h. e. SaΘὰν Amos. V, 26 ponitur pro Ebr. 179. turnum, Aegyptiis Rephan dictum, idque patere ex Coptica TaTaceo caetera bula Planetarum in Prodromi Copti c. 5 p. 147. a doctissimo Autore observata linguae Aegyptiae vestigia. Id quoque, quod tanta fuerit Judaeorum hujus versionis aversio, ut jejunio infaustam ejus confectae declaraverint memoriam, argumento esse, a Judaeis Hierosolymitanis eam profectam non esse. Quin & diserta loca Talmudica eam Alexandrinis tribuere. Nec Aquilam Judaeum novam versionem Graecam fuisse moliturum, si istam ab Hierosolymitanis Presbyteris esse credidisset. Numero LXXII fuisse, plane absonum videri; quid enim eum numerum suasisset? esse hoc commentum ex affectatione Judaeorum illius numeri, in aliis quoque rebus conspicua. Nec fuisse eos, qui in Synedrio considebant: quid enim incredibilius, quam toto Senatu suo gentem fuisse spoliatam, in Aegyptum scilicet commigrante? Nec LXXII fuisse συνίδρους, verum LXX tantum. Quin & esse ex antiquioribus & recentioribus, qui a paucioribus versionem factam dicant, Talmudistas Hierosolymitanos in Massecheth Sopherim, Leusdenium, Simonium. De Judaeis quibusdam celebrioribus, qui in isto numero interpretum fuisse dicuntur, Eleazaro, Aristobulo, Simone Justo, Jesu Siracida, Daniele Propheta, Philone, Ezechiele Tragico, incerta esse omnia, & maximam partem manifeste falsa. Judaeos Alexandrinos aegre ferentes, discrepantias suae versionis ab Hebraizantibus passim notari, XL circiter ante Christum natum annis, Divino afflatu eam confectam esse, fingere coepisse, idque Philoni jam fuisse persuasum, ut pateat ex Lib. 2. de Vita Mosis p. 510. Inde paulo post Philonis tempora, fabulam aliam de LXXII cellulis natales suos accepisse. Hanc triplici argumento destrui, primo autoritate adversa Aristeae, cujus fidem alias agnoscant adversarii: secundo ex dissensu veterum, quorum alii LXXII cellulis singulos interpretes, alii XXXVI binos semper inclusos tradant: tertio ex Philonis Judaei silentio: & quarto ex Prologo Ecclesiastici, ubi affirmetur, Scripturarum interpretationem eodem modo, quo aliae versiones solent, a textus originalis excellentia defecisse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
