# Acta eruditorum 1705 512

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, STO TENTZELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/512
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/512

Heinsii conjecturam circa originem fabulae de XXII interpretum totidem cellulis sejunctorum consensu, propositam in Aristarcho I, 10, minime esse probabilem: tametsi eam & Rivetus, & Weemsius, (qui eam quidem non Heinsio, sed Josepho Scaligero perperam adscribat) Fridericus insuper Spanhemius, nec non Hottingerus, velut sagacissimam ac admodum plausibilem commendent. Supponere enim eam perperam, quod fabula de afflatu Divino interpretibus Graecis praestito, & de numero interpretum septuagenario, & de cellulis diversis, uno tempore orta sit, & alia absurda minimeque probabilia continere. Unice igitur hanc fabulam natales debere eorum studio, qui Divinam hanc versionem credi cupiebant. Simile quid vero de Poëmatum Homericorum correctoribus finxisse Graecos, eamque in rem fragmentum ineditum Stephani Grammatici adducitur. Non totam autem sacram Scripturam a primis illis interpretibus fuisse translatam, sed Pentateuchum tantum, idque ipsius PseudoAristeae, Josephi, Philonis, Aristobuli, Rabbinorum, Hieronymi &c. constare testimoniis, quae prolixe contra dissentientes vindicantur. Praeterea solam Legem illis temporibus in Synagogis lectam fuisse, & separatim ab aliis libris prostitisse. Librum Josuae post Ptolemaei Lagi demum fata esse translatum, ex voce γαισὸς constare, quam Gallicam origine, diu post ejus tempora Graeciae civitatem indeptam esse, fuse & erudite monstratur. Libros Propheticos cum Esthera & aliis quibusdam, sub Ptolemaeo Philometore habitum Graecum induisse. Occasionem fuisse eam, quod Antiocho Epiphane Legis lectionem Judaeis in patria sua prohibente, Prophetas loco ejus illi in Synagogis legere occiperent, idque imitatos Alexandrinos Prophetarum versioni operam navare coepisse. Antiochum nempe illum Syriae a V anno Prolemaei Philometoris ad ejus annum usque XVII praefuisse. Probabile hoc reddere Alexandrinorum Judaeorum eo tempore summam cum Palaestinis aemulationem, quo & Oniticum templum construxerint: item quod auctor Chronici Seder Olam Zuta referat versionem Legis ad annum Graecorum 140: quod Anatolius inter Legis interpretes Aristobulum referat: quod ad Oniae Sacerdotis S. aetate m quidam hanc versionem rejiciant; haec omnia enim in Philometoris incidere tempora. De Estherae libro id evincere argumentum Usserii de LXX Interpr. p. 22. Ad id, quod objici ex Siracidae praefatione poterat, respondendum esse, sermonem ejus pertinere non ad Evergetem semorem, sed postenorem, Philometoris successorem. Librorum Samuelis interpretationem Philone esse antiquiorem, à quo citetur in lib. de Nominum Mutat. p. 826.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
