Latin
STO TENTZELIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 513
Unproofread scanNot analysed yet
Judicum autem librum ejus aetate nondum Graece versum fuisse, inde patere, quod in lib. de Confus. Lingu. p. 339 locum ex illo libro alleget, in quo versionem Graecam non exprimat. Jobum contra &Psalmos ante Philonem translatos esse evincitur, quia eorum versio ab eo citatur. Denique hoc saltem, quod neque unus totam Scripturam, neque plures communi consilio atque consensu interpretati fuerint, eo probari firmiter, quod summa sit in modo interpretandi disparitas, non in diversis tantum libris, verum &in singulis, ut in uno adeo pensa diversis interpretibus distributa fuisse pateat. Ita nempe easdem voces Hebraicas in locis diversis diverse exprimi: eadem virorum, gentium, &locorum propria nomina diversis vocalibus animata legi: in aliis locis non declinari, in aliis contra, Graeca accepta terminatione, inflecti: in aliis locis locorum &gentium nomina Hebraea, Graeca in aliis poni: animalium, arborum, lapidum, mensurarum, ponderum nomina diversis &contrariis vocibus passim reddi. Cujusmodi discrepantiarum catalogo texto bene longo, Libro quoque secundo isti corona imponitur. Libro tertio, quae fuerit vel Hebraei textus, vel versionum Graecae &Latinae, per omnia retro secula autoritas, ostenditur. Ubi Parte priore libri de textus Ebraei maxime, versionisque Graecae agitur autoritate, &primo quidem Judaeorum antiquissimorum de illis sententia repraesentatur. Ipsos igitur Judaeos Hellenistas primas textui Hebraeo detulisse probatur, idque ex praesamine Ecclesiastici; fabulam de Divinitate versionis Graecae, post demum invaluisse. Apud Hierosolymitanos vero Hebraei textus summam fuisse autoritatem, clarius etiam liquere. Josephum eum secutum esse, contra Salmasium, Bochartum, Capellum, alios monstratur. Tet Judaeos tamen Hellenistas Graecam omnino versionem in Synagogis legisse, contra Lightfootum evinci ex Tertulliano Apolog. c. 18, Justino Cohort. ad Graec. p. 14, Apol. II pag. 72. Dial. cum Tryph.