# Acta eruditorum 1705 514

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, STO TENTZELIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/514
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/514

p. 297. sq. Gemara Hieros. tr. Sotah c. 7, & ex Philonis scriptis. Salmasium errare, per Hellenistas Proselytos tantum intelligentem, negantemque Judaeos genere & natalibus, in Graecis urbibus dispersos, versionem Graecam in Synagogis legisse. Nullam de discrepantiis versionis Graecae a textu Ebraeo controversiam motam esse, ante circiter initia seculi secundi. Philonis enim tempore ea de re nondum esse disputatum, patere ex L. 2. de Vita Mosis p. 510, nec Josephi, qui passim etiam elogiis Graecam versionem ornet. Christianorum invidia hunc scrupulum ipsos Judaeos Hellenistas movisse, idque ex Justino maxime firmari, Aquilaeque historia, variisque Hieronymi locis, quibus recentiorum Judaeorum testimonia accedunt. Christum & Apostolos, nullo habito discrimine, Ebraeum Graecumve textum allegavisse: qua quidem occasione Hieronymi omnia adducuntur loca, quibus Hebraea sequi Christum Christique sequaces agnovit; quibus subjicitur catalogus aliorum quorundam, ubi Hebraea eos exprimere ipse agnoscat Capellus, cujus tamen errores quidam circa ea taxantur, & supplementa locorum nonnullorum praeterea ab Usserio ipsoque Autore observatorum adduntur. Cum tamen Hieronymus in quibusdam locis tueatur, Christum & Apostolos nunquam Graecam versionem sequi, ubi recedit a textu Hebraeo, in aliis contrarium acriter defendat, res illa accuratius excutitur, repetunturque ejus rei gratia conciliationes quas clarissimus Pocockius in Porta Mosis tentavit. Subjiciuntur inde alia loca Pocockio non tentata, quorum partem manum conciliatricem omnino fugere, clarissimus Autor agnoscit: illis tamen quae Capellus attulit, ut priorem sententiam Hieronymi defendat, respondetur. Apostolicos viros Septuagintaviralem versionem plerosque allegasse, eam cum Hebraeo textu raro comparare, ut adeo diserta testimonia pro majore hujus vel illius autoritate, rariora etiam compareant. Vexatum tamen illum Ignatii locum, in epistola ad Philadelphienses §. 8. huc forte pertinere, eumque ita esse explicandum, ut velit Ignatius: Non debere esse quenquam contentiosum; audivisse vero sese dicentes, quod Eν anEvangelio nolint credere, nisi ἐν ὑρχαίοις in archivis V. T. hoc confirmatum invenirent. Dicente vero se quod in illis archivis reperiatur, annuisse eos ὅτι πρόκεῖται quod manifestum hoc sit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
