Latin
STO TENTZELIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 515-2
Unproofread scanNot analysed yet
rogatu eam totam correxisse, &Carolum in epistola, ab eo una cum Clero Gallicano Hadriano I Papae contra Concilium Nicaenum II oblata, taxare illud Concilium, quod ex versione Vulgata adduxerit quaedam in Hebraeis non obvia: nec Papam in responsione Hebraeos c. X. codices propterea reprehendere ausum. Seculo quoque XII correctam diligenter a quibusdam versionem Latinam fuisse, inprimis a Stephano Cisterciensi Abbate. indeque Correctoria Bibliorum nata; ea vero non exemplarium emendationes, sed correctiones ad fidem originalium fuisse, idque ex Lyrano patere, a quo Hebraeus textus &libri correcti passim jungantur. Seculo XVI etiam, post coeptam c. XIII. jam reformationem, in crassissima Scripturae ignorantia, repertos tamen inter ipsos Pontificios esse, qui sane de versionibus, Vulgata maxime, sentirent. Utque caeterorum hujus seculi testium nubem omittamus, ipsum Papam Clementem VII sex Judaeis &totidem Christianis Hebraice peritis mandasse, ut novam versionem adornarent, cujus rei mentionem faciant Jo. Campensis in Praef.