Latin
STO TENTZELIO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 517
Unproofread scanNot analysed yet
Falsum quoque praesuppositum esse, Platonem nempe ex sacris oraculis quaedam decerpsisse, quo inductus Aristobulus versionem illam, nemini veterum cognitam, confinxerit. Nullum certe locum proferri posse Platonis, quem ex sacris illis monimentis desumtum liquido constet. Rectiusque sentire Lactantium IV, 2, nihil Philosophos Graecorum a Judaeis accepisse statuentem, quam Patres Apologetas, quibus alia sententia defensa, ideo tantum ut contemtum Graecorum, quo prosequebantur Judaicas res juxta cum Christianis, imminuerent. Imo si quid etiam a Judaeis profecerint Philosophi Gentiles, ex conversatione potius quam scriptis factum id esse, quae Augustini quoque de Civitate Dei VIII, I, &Origenis contra Cels. VI sit sententia. Lagianam &Herodianam versiones Serario confictas, nullas esse; priorem enim sub Ptolemaeo Lago confectam non aliam esse a LXXvirali, Herodianam ex metachronismo Justini Martyris male confingi. Praeter Aquilae, Symmachi, Theodotionis versionem, quintam item &sextam, septimam etiam admittendam esse, quam perperam nonnulli in editionem Lucianeam converterint. Diserte ejus post quintam &sextam, in H. E. VI. 16. meminisse Eusebium, ex quo colligere etiam sit, eam Hierichunte in dolio Antonini Caracallae tempore fuisse repertam. Male etiam ad Psalmos eam tantum pertinuisse credere nonnullos; Prophetas enim minores juxta septimam editionem allegare Hieronymum. De Origenis Hexaplis inde prolixa succedit tractatio, cui cum in plerisque ad rem maxime pertinentibus cum Huetiana de eo argumento commentatione conveniat, plura de ea addere supersedemus. Id tantum observamus, ut specimen discriminis inter editionem τῶν ô in Hexaplis &Κοινην prostaret, clarissimum Autorem discrepantias in Psalmis &Esaia observatas hic sistere, ab Usserio quidem etiam, sed minus accurate emendateque minus, repraesentatas. Post Hesychii &Luciam novas &correctiores editiones versionis τῶν ὁ, satis omnibus notas Joannis Josephi commemoratur editio, Theodorito in Diss. MS. in Prophetas, &Quaest. 24 in Exodum, item Quaest. 10 in Josuam laudata; qui Josephus an idem sit cum autore Hypomnestici, aliorum judicio permittitur. Basilii inde editio ex Syncello observatur. De Arami vero versione Graeca,