# Acta eruditorum 1705 518

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, 518. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/518
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/518

cujus Theodorus Mopsuesten. apud Photium Cod. 177 meminit, clarissimus Autor Allixio & Caveo calculum addit. Hieronymi versionem Latinam non totam a Sophronio Graece expressam fuisse, sed Psalmos tantum & Prophetas; multo minus Hieronymianam versionem Graecae LXXviralis, rursum in Graecam linguam translatam, quod Huetio, nec emendatam ab Hieronymo LXXviralem esse, quod Bellarmino aliisque sit visum. Patrophilum Hebraeas Scripturas denuo Graece vertisse, ex male intellecto Gregorii Laodiceni loco, Sixtum Senensem & Konnigium temere sibi persuasisse. Apollinarium Laodicenum editionem quandam mixtam ex omnibus versionibus adornasse, perperam ex Hieronymo colligi; de Explanationibus enim eum loqui Apollinarii, in quibus temere & sine judicio, modo hanc, modo illam versionem sequatur. Versionem XXX hominum apud Philastrium Haer. post Chr. 91, confictam esse ab hominibus indoctis, quod in Bibliorum Graecorum marginibus Luciani editio allegaretur, indicio ejus facto littera Graeca A, quae numeri tricenari nota sit. Quid si nos dicamus, natum id ex eo, quod in codicibus quibusdam, ubi Aquilae vel Symmachi vel alterius allegata prius fuit interpretatio, reliqui si consenserint τοὶν λοιπῶν titulo allegentur, qui littera initiali A, cui quandoque minutae figurae o inscribitur, indicatur. Editionem Heracleensem non aliam esse a versione Theodotionis, qui ex Ponto ortus fuerit, ubi sita Heraclea. Graecam versionem ex Pentateucho Samaritica factam esse, sine idoneis argumentis affirmari; & potuisse Patres nonnullos, qui Samaritica allegant, ab ipsis Samaritis de illis edoceri. Versionis inde Graecobarbarae tum Judaeorum Pentateuchi, tum totius Scripturae Cyrilli Lucaris auspiciis concinnatae, fit mentio. Macedonicam Versionem, de qua Galesinius nonnulla, cerebri Galefiniani foetum esse. De editionibus hodiernis LXX. viralis versionis adduntur multa, ut & de codicibus ejus manu exaratis. Postremo de librorum Biblicorum numero & ordine disseritur, tabulisque confectis qui ille fuerit, & quae ejus omnibus seculis tum apud Judaeos tum Christianos, sive Graecos sive Latinos diversitas, ostenditur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
