# Acta eruditorum 1705 521

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/521
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/521

In sequentibus Justini Martyris potissimum narrationem de ista versione sub incudem κρίσεως suae vocat, & praeter ingentem ἀναχρονισμὸν, quo Herodem & Ptolemaeum συγχρόνους facit, nullibi ipsum sibi constare, nec cum aliis etiam convenire, aliter in Cohortatione ad Gentes, aliter in Apologia rem referre ostendit; frigida esse illa, quae de consecratione librorum sacrorum Deo (scil. Serapidi) facienda, putida, quae de LXX domunculis, enarrentur, sacroque Scriptore prorsus indigna declarat. Deinceps occasione pretii ac donorum, quibus tantum sibi thesaurum redimere voluerit Philadelphus quaeque ratione bene subducta mille etiam talenta superarint, pluscula de ipsius in acquirendis libris rarioribus liberalitate e Galeno Pergameno disserit, inprimis autem Aeschyli, Euripidis ac Sophoclis tragoedias ut describendas acciperet, XV Atheniensibus talenta dedisse commemorat, simulque trium horum Poetarum insignem apud omnes antiquos gloriam, tragoediarum ab ipsis scriptarum ineredibilem fere multitudinem, summamque ingenii praestantiam omnibus notam extollit: cum contra libri Judaeorum paucissimis inter Gentiles fuerint cogniti, nulli fere nominati, adeo ut Herodotus ne nomen quidem ipsorum exaudivisse videatur: quae tamen ipsorum obscuritas ab Alexandro M. paulum illustrata sit, cum & aliqui sub ipso Judaei militaverint, & ipse templum eorum intraverit, si fides habenda Josepho: cujus hac occasione splendida mendacia de Alexandri erga Judaeos favore, de Divinis ejus somniis ac visionibus Propheticis, de transitu ejus per siccum mare Pamphilium, quin circa ipsas etiam sacras historias taxat, ubi simillima fabulatori Judaeo Ben Uzielis de transitu Israelitarum per mare rubrum habeat: quod uberius exequitur, exemplisque de Samsonis nativitate, Saulo ac Davide, (ubi centum praeputia, in capita humana numero sexcenta ab ipso commutata sunt,) de Mosis in coelum ascensu, de Cyri pro Judaeis reditum jam e captivitate meditantibus epistola, quibus sexcenta alia addi possent, illustrat Deinde ad libros Biblicos vertendos redit Autor, & quam rara ante captivitatem Babylonicam libri Legis exemplaria fuerint, quam potuerint, quantaque inde pauca a captivis in Chaldaeam transvehi linUuu linguae Ebraeae ignorantia extiterit, ex ipsa Regum Judaeorum, totiusque populi, ac exilii illius, quo tantum non omnes ab ducti sunt, historia ostendit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
