Latin
Cap. I
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 523
Unproofread scanNot analysed yet
Notatu porro digna sunt, quae de schismate inter Judaeos Hebraizantes &Hellenistas, occasione hujus versionis, an scilicet &illa publice in Synagogis praelegenda sit, ex Actor. VI, I. IX. 28. XI, 20. &Justiniano Novell. 146 traduntur: item quae de controversia circa linguam e qua in Graecam LXX Interpretes Scripturam transtulerint, Ebraeane fuerit, an Syriaca, vel Samaritana, vel quod plurimi velle videantur, Chaldaea, observantur; quae quidem Autor noster in dubio relinquit, satis habens ostendisse, non magnae hanc versionem autoritatis esse debere. Istud magis certum Nostro videtur, quod solus Pentateuchus versus fuisse ab LXXviris, ex Aristea, Philone, Hieronymo dicendus sit. Quare cum reliquorum Christianorum sententiam, qui 25 Canonicos libros ab iis versos credunt, tum Epiphanii, qui cum Canonicis etiam LXXApocryphos, tum vero maxime Cedreni nugas, qui praeter illos etiam plures alios, decem myriades scilicet, è variis linguis, ab istis LXX in Graecum sermonem translatos existimat, rejicit: Is. Vossii sententiam vero, Peutateuchum quidem communi omnium LXX opera, reliquos vero Canonicos libros singulorum studio Graece conversos perhibentis, fundamento destitui demonstrat. Inde ad majores nugas discutiendas abit: fabulam videri, quod intra LXXII dies versio confecta fuerit, quod tamen Waltonus. quamvis nec Justinus, nec Tertullianus, nec Irenaeus, nec Clem. Alexandrinus, nec ipse Epiphanius vel Augustinus id asserere ausi fuerint, communi Patrum sententia constare jactarit: ἀσυστατα quae Aristeas, Irenaeus &Epiphanius de Legis versae praelectione afferant: nugas denique, quae de facta ab omnibus ludaeis Alexandrinis approbatione hujus versionis perhibeantur, cum &paucissimi Ebraeae linguae gnari fuerint, nec exemplaria codicis accurata, unde de versionis bonitate judicare possent, habuerint: nec versio denique alia codicis sacri antiquior adfuerit, e cujus collatione judicium de versione ista ferre potuissent.