# Acta eruditorum 1705 524

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/524
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/524

Qua occasione Autor noster, prolixiori digressione facta, contra Justinum Martyrem, Huetium aliosque, qui Homerum, Hesiodum, Platonem, Pythagoram pluresque Gentilium Philosophos ac Poetas, plura interdum e sacris literis mutuo quasi sumsisse, suisque scriptis inseruisse perhibent, disserit, idque ob sacrae linguae ignorantiam, versionis alicujus defectum, interdictam cum Judaeis consuetudinem, aliasque rationes fieri vix potuisse arbitratur: testimonium vero de versione aliqua antiqua Aristobuli, ad quod Clemens Alexandrinus provocat, pariter ac Hecataei & libri Macchab. 2. c. 1 falsitatis ac νοθείας maximopere bonis omnibus suspectum esse debere, declarat. Tandem & adoratione seu προσκυνήσει versionem confectam a Ptolemaeo exceptam, annuoque festo Judaeis ac Aegyptiis communi ejus memoriam celebratam, frustra & nugatorie ab hujus versionis statoribus asseri demonstrat, suamque de isto opere sententiam Josephi Scaligeri verbis finit: „ De LXX interpretibus "scito fabulam a Judaeis confictam, à Ptolemaeo arcessitos, in unum "locum conjectos, & non omnium, qui in unum locum conve"nissent, & capita contulissent, sed singulorum separatorum, qui „Divinitus in eandem sententiam conspirassent, eam interpretatio"nem fuisse. Quid ergo? cum coegissent eos Ptolemaei Graece " contractus scribere, & annos a Ptolemaeo Philadelpho pu"tare, attribuerunt eam interpretationem ei Regi, qui eis necessi"tatem Graecissandi imposuisset? Igitur septuaginta interpre"tum paraphrasis Graeca est, non autore Philadelpho, sed Ju"daeorum suadente utilitate conscripta, qui parum Ebrai"ce sciebant, Graece autem loqui & scribere ab ipsis Regibus "cogebantur. Ea sane, sive a LXX, sive ab uno, quod verius est, "conscripta mendosissima & falsissima est. Istam Dissertationem ipse Aristeae textus, cum versione Garbitii, satis quidem illa vitiosa, excipit Subjungitur deinde Historia Baptismi cum Hebraeorum tum maxime Christianorum, quem posteriorem originem suam e ludaico Proselytorum baptismo Autor noster deducit, quemque aServatore nostro, aeque ac Eucharistiam, occasione Paschatos festi, in Christianismum translatum, ac Sacramentum Christianorum redditum esse existimat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
