# Acta eruditorum 1705 525

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/525
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/525

Namque & Judaeos olim eorumque Proselytos non minus baptismo, quam circumcisione & sacrificiis, in Ecclesiae gremium admissos esse, e Maimonide, Elia de Wides, & Petro Blesensi probat: quanquam an ritus ille a Mosaicis inde temporibus deducendus, an vero recentior sit, non satis apparere fateatur. Inde Johannis baptismum poenitentiae novum aliquid in populo Judaico non fuisse, Christi autem baptismum non poenitentiae solum, sed initiationis etiam fuisse, atque uti Judaei Prosclyti baptizati patrem, matrem, fratres, sorores relinquere debuerint; ita hunc quoque mysticam regenerationem postulasse. Baptismum Proselytorum apud Judaeos ad res forenses, Christi autem Baptismum mere ad Ecclesiam & spiritualia ejus bona pertinuisse; illum in liberis non continuandum, sed parentibus Proselytis baptizatis, eorum prolibaptismo non opus fuisse, hunc contra Christianorum in posteris etiam continuandum, contra Socinum ejusque asseclas, prolixe ex rei ipsius natura, veterumque Patrum testimoniis demonstrat, & ad Socini argumenta respondet. Ceterum verba illa, βαπτίζοντες εἰς ὅνομα τοῦ Πατρὸς καὶ τοῦ τιοῦ καὶ τοῦ Πυσίματος, non tam baptizandi formulam, quam illius, a quo institutus Baptismus sit, autoritatem ostendere; successu tamen temporis, quod alia non compareret, pro formula usurpata putat. Inde ad doctrinam de Paedobaptismo accedit, de cujus origine sententiam suam verbis Salmasii proponit: Primis duobus seculis nemo Baptismum accipiebat, nisi qui in fide instructus, & doctrina, Christi imbutus, testari posset se credere, propter illud: qui crediderit & baptizatus fuerit. Ergo prius erat credere; inde ordo, Catechumenorum in Ecclesia. Postea opinio invaluit, neminem, salvari posse, nisi qui baptizatus fuisset; ideo & consuetudo nata, infantibus baptismum conferendi. Tempore autem Tertulliani, ad cujus testimonium provocat, consuetudinem illam, dissuadente licet isto Patre ortam, ab Augustino deinde saepius pro Apostolica traditione venditatam, istis porro fundamentis nixam e Tertulliano, Cypriano, perhibet: 1) Baptismum non tam esse mandatum ac statutum Servatoris nostri, quam praerogativam ac beneficium, per quod Regnum coeleste detur, quatenus baptismus est. 2) Revera Spiritum Sanctum per manus impositionem dari.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
