# Acta eruditorum 1705 526

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/526

Huic tamen se sententiae usu ipso, quod e Gregorio Nazianzeno probat, plurimos opposuisse, & baptismum ad adolescentiam, quin ad 30 usque annum distulisse commemorat, & Constantini ac Theodosii exemplis, Athanasiique aetate, ubi rarus adhuc Paedobaptismus fuerit, confirmat: nec per legitimas quidem Sacrae Scripturae consequentias illam probari posse putat. Illas igitur, quae e Marco C. XVI. v. 16. & Matth. XXVIII. 19. eque familiis totis baptizatis I. Cor. I. 16. 1. Cor. XVI, 15. Act. XVI, 15. & 32. aliisque locis ducuntur, enervare, contrarium vero e variis Doctoribus probare conatur. Ex illa porro de absoluta Baptismi necessitate sententia, Anabaptismi Haereticorum, imo & Schismaticorum originem, inde a Tertulliani temporibus derivat. Cypriani, Conciliique ejus aetate & autoritate habiti, discordibus licet Patribus, judicio istam sententiam confirmatam, postea temporis quidem a Romano Pontifice aliisque mitigatam, sed tamen non impeditum, quo minus & haeretici v. g. Ariani, Novatiani & Donatistae, talionis quasi jure, quosdam orthodoxos rebaptizarent, esse ostendit. Hoc loco, quia non nisi κατηχουμένους ad baptismum admittendos censebat, aliqua ex antiquitate περὶ τῶν κατηχουμένων, occasione Proselytorum Judaicorum, in Christiana Ecclesia usitata, deque Catechumenorum diversis gradibus, alibi tamen etiam obvia observat: aliqua de Gentilium mysteriosis sacris, & ritibus circa baptismum primitivae Ecclesiae, e Patribus notata inspergit: alias ceremonias circa Eucharistiam, v. g. de tempore coenae sumendae, de diaeta veterum, panibus usurpatis, variis cibis, de agapis earumque abusibus, nocturnis coetibus, datisque inde calumniandi occasionibus, osculo pacis, differentia inter clerum & plebem, oblationibus & precibus pro defunctis, de natalitiis martyrum, eleemosynis, de stationibus ac Paschae jejunio, de crucis signaculo, horumque omnium causis, è variis antiquorum Autorum locis illustrat. Quae, ut reliqua omnia, Theologorum judicio permittimus. Tandem & Dissertationem super Sanchoniathone, ejusque cum sacris nostris Scripturis concordia adjungit. In qua Bocharti potissimum, Huetii aliorumque veterum ac recentiorum, testimonia ex illo pro veritate avide corradentium, fiduciam vanumque conatum taxat, ipsosque saepe gentilia, quandoque aut temere aut maligne conficta, conferre, istisque nugis S.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
