Latin
LA GERARCHIA CARDINALIZIA DI CARLO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 527-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cardinalium nomine veneratur Ecclesia Romana, multi diverso modo, diversoque fine scripserunt. Nostro id potissimum propositum fuit, ut Ecclesiarum, quae singulis Cardinalium certa ratione concreditae sunt, statum antiquum pariter &hodiernum, ob oculos ponat. Initium facit ab Epucopis Cardinalibus, quorum olim septem fuerunt, hodie sex duntaxat existunt, nimirum Ostiensis &Velitrensis, Portuensis, Sabinensis, Praenestinus, Tusculanus ac tandem Albanus. Horum omnium dioeceses ita describit, ut primo generatim, quae olim fuerit, &quae sit hodie singularum facies, ostendat, deinde loca singula ad quamvis dioecesin pertinentia speciatim exhibeat, quidque ubivis notatu dignum, vel naturae beneficio, vel hominum munificentia inveniatur, stylo eleganti exponat, adadjecta honorifica commemoratione virorum, vel martyrio ac sanctitate vitae vel aliis virtutibus ac dignitatibus illustrium, qui aut oriundi fuerunt ex locis recensitis, aut ibi vixerunt, aut sepulcrum ibi fuerunt nacti. Inde ad Cardinales Presbyteros progressum facit, ac primo de Archipresbyteris trium Basilicarum Patriarchalium, nimirum S. Johannis Lateranensis, S. Petri in Vaticano &S.