Latin
LA GERARCHIA CARDINALIZIA DI CARLO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 529
Unproofread scanNot analysed yet
tia non minus jucunda quam utilis esse videtur; in quibus fere praecipua sunt, quae contra novas Criticorum opiniones de famoso illo simulacro, quod Bucca Veritatis nuncupatur, Jovique Ammoni olim dicatum jam prostratum jacet ante Templum S. Mariae in Cosmedin, nec non ea, quae de ichnographica delineatione &divisione Basilicarum secundum ritum Graecum, item de Hospitio Apostolico S. Michaelis, ac denique de Ergasterio, ad coercendam dissolutam juventutem a Clemente XI A. 1703. exstructo, adducit. Totum opus uti singularem industriam, rerumque tam sacrarum quam profanarum eximiam cognitionem prae se fert; ita dubium non est, quin ab omnibus eruditis debito honore ac plausu excipiatur. Friedrich Leutholfs von Franckenberg Europaischer Herold etc.