Latin
FRIDERICI LEUTHOLFI A FRANCKENBERG
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 529-3
Unproofread scanNot analysed yet
proletariam scientiam imbibere gestiunt, non possunt non de noviter recuso hoc libro, a septendecim jam annis per Germaniam celebratissimo impense sibi gratulari. Praeterquam enim, quod omnium in Europa Regnorum, Liberorum Statuum, ac Principatuum, quotquot Christianam fidem colunt, origines, incrementa &vicissitudines, familiarumque illustrium etiamnum superantium stemmata compendiosa serie enarrata, quin &plerotumque aulas, vires, copias, jura quoque atque praetensiones judiciose hic descripta invenient, totius potissimum Imperii RomanoGermanici, ejusque Procerum, nec non ditionum singulis subjectarum exactissimam notitiam, prout e rivulis tam Geographicis ac Genealogicis, quam Historicis ac Politicis haurienda, copiose dispensari, non absque voluptate insigni deprehendent.