# Acta eruditorum 1705 529-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, FRIDERICI LEUTHOLFI A FRANCKENBERG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/529-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/529-3

proletariam scientiam imbibere gestiunt, non possunt non de noviter recuso hoc libro, a septendecim jam annis per Germaniam celebratissimo impense sibi gratulari. Praeterquam enim, quod omnium in Europa Regnorum, Liberorum Statuum, ac Principatuum, quotquot Christianam fidem colunt, origines, incrementa & vicissitudines, familiarumque illustrium etiamnum superantium stemmata compendiosa serie enarrata, quin & plerotumque aulas, vires, copias, jura quoque atque praetensiones judiciose hic descripta invenient, totius potissimum Imperii RomanoGermanici, ejusque Procerum, nec non ditionum singulis subjectarum exactissimam notitiam, prout e rivulis tam Geographicis ac Genealogicis, quam Historicis ac Politicis haurienda, copiose dispensari, non absque voluptate insigni deprehendent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
