# Acta eruditorum 1705 529

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, LA GERARCHIA CARDINALIZIA DI CARLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/529
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/529

tia non minus jucunda quam utilis esse videtur; in quibus fere praecipua sunt, quae contra novas Criticorum opiniones de famoso illo simulacro, quod Bucca Veritatis nuncupatur, Jovique Ammoni olim dicatum jam prostratum jacet ante Templum S. Mariae in Cosmedin, nec non ea, quae de ichnographica delineatione & divisione Basilicarum secundum ritum Graecum, item de Hospitio Apostolico S. Michaelis, ac denique de Ergasterio, ad coercendam dissolutam juventutem a Clemente XI A. 1703. exstructo, adducit. Totum opus uti singularem industriam, rerumque tam sacrarum quam profanarum eximiam cognitionem prae se fert; ita dubium non est, quin ab omnibus eruditis debito honore ac plausu excipiatur. Friedrich Leutholfs von Franckenberg Europaischer Herold etc.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
