Latin
LIBRI NOVI EXANGLIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 53
Unproofread scanNot analysed yet
Immortalitatem ejus ex eo probat, quod extra corpus &sine ejus organis possit operari; quod a se ipsa perpetuo moveatur, motusque sit principium; quod simplex sit &incorporea, atque ex contrariis non constet, iisque haud afficiatur: nam quod aliqui animam in phreneticis corruptam esse perhibere conentur, frustraneum judicat, cum non ipsa, sed organa phantastica corrumpantur; prout &in lapsu Protoplastorum non animam ipsam, verum additam ei imaginem divinam, sanctitatem &justitiam, corruptam fuisse monet. Eandem porro immortal tatem animae ex conscientiae potenti motione, ex voluntatis insuperabili libertate, &Dei justitia, rationibusque ejuscemodi aliis comprobat, &parili modo resurrectionem corporum cum animabus reduniendorum statuminat. Metempsychosin tantundem rationis, quantum metamorphosin, habere notat, &utramque rejicit, apparitiones quoque praestigiis diabolicis annumerat. Tertia Meditatio beatitudinem, seu summum hominis bonum contemplatur, atque hoc nec in ipso, nec in ullis rebus externis aliis, quaerendum autumat; quin imo ne in hac quidem vita illud possideri admittit, utut alii modo in bonis corporis, modo in animi bonis, inepte admodum idem quaesiverint. Ac sane apud Sapientes hujus seculi, veram beatitudinem haud inveniri censet, indeque ad illuminatos divinis revelationibus Doctores confugiendum esse suadet, quorum ductu sapientia vera cognitura sit, summum hominis bonum in sola religione seu agnitione Dei consistere, cumque haec ipsa praesenti in mortalitate imperfecta valde sit, in immortalitate futura explendam fore superaddit. Hanc veritatem ipsos quadantenus Gentiles attigisse observat, omnesque Philosophorum de summo bono sententias ab errore ad rectam revocan posse viam autumat, unico hoc additamento, quod eaedem de futurae vitae beatitudine intelligi debuissent. Gentilibus autem Judaeisque recentioribus ac Turcis, qui carnales voluptates futurae vitae affingant, rejectis, bona futura tam animae, quam corporis enumerat, &quod veritatis hoc in negotio crepusculum Platoni, Porphyrio &Varroni haud obscure illuxerit, notan cupit.