# Acta eruditorum 1705 530

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, FRIDERICI LEUTHOLFI A FRANCKENBERG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/530
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/530

Quo curatius vero atque uberius haec omnia prostant, eo majores sine debentur gratiae Excellentissimo libri hujus Autori, qui adscititio sub nomine modeste latet, quod medias inter arduasque splendidissimi muneris functiones, praeclarum hoc opus sub incudem revocare, eaque cum sollicitudine expolire sustinuerit, ut nihil ad elegantiam ejus amplius desiderari queat. Oeconomia autem libri haec est, ut in praeliminari discursu multa, quae Statui Politico in genere congruunt, maxime vero rationes eum conservandi, ornandi & defendendi proponentur, singulaque exemplis tam vetustis quam recentioribus apposite illustrentur. Hunc excipit primus tomus de Sacro Imperio Romano-Germanico, isque quadripartitus. Prima namque pars Historiam patriam a Caroli M. aevo usque ad Leopoldum Imperatorem nervose contextam sistit. Altera Imperii nomina, jura praerogativa, situm, fines, fluvios praecipuos, fertilitatem, nec non divisionem in X Circulos describit. Tertia summum Imperantem, caeterosque Germaniae Proceres ac Status exhibet, & in quinque rursus abit sectiones, quarum prior de Imperatore, ejusque electione, coronatione, potestate, reservatis, dignitatibus ecclesiasticis aliisque juribus, quin & de Augusta ac privilegiis eidem competentibus ex professo agit: secunda Romanorum Regem, & quae electionem ipsius comitari solent obstacula jura item ac praeeminentias ejus inducit: tertia Vicariorum Imperii diversas classes, officium atque autoritatem explicat: quarta porro de Statibus, & juris dictione ternitoriali illis propria, modisque simul, quibus majestas haec analogica limitatur, aliisque affinibus materiis summatim loquitur, mox in titulis quinque specialioribus eorumque articulis separatis Electores ac Principes tam Seculares quam Ecclesiasticos, Praelatos & Civitates Imperiales omnes debito ordine enumerat: quinta denique de Non Statibus Imperii, ejus tamen membris immediatis ac Vasallis, praesertim de Personis illustribus ad principale fastigium evectis, Nobilitate Equestri, reliquisque Communitatibus & Subditis tractat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
