Latin
FRIDERICI LEUTHOLFI A FRANCKENBERG
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 531
Unproofread scanNot analysed yet
Huic tandem succedit quarta pars de Constitutione ac Regimine Sacri Imperii, prout in rebus Ecclesiasticis non minus quam in secularibus sese exserit, octo articulis distincta, ubi Illustrissimus Autor summo cum candore ac judicio Caesaris praeeminentiam ac majestatem ejusdemque restrictionem, Capitulationis usum, altercationes circa perpetuam quandam concipiendam obvenientes, Comitia universalia, quaeque huc pertinent, Leges quoque Imperii fundamentales prolixe enarrat. Nec reticet potestatem Imperatoris &Imperii in Ecclesiasticis negotiis, religionisque &scholarum statum, modum itidem administrandi justitiam, suprema Tribunalia, manutenentiam legum, sententiarumque executionem ob oculos ponit. Conventus insuper particulares, quibus publica salus promovetur Imperii reditus, potentiam, interesse status, commercia, causas decrementorum, residuasque praetensiones recenset, sicque primum tomum feliciter absolvit. Omnia vero inibi allata ex Historicis fide dignis &Comitialibus actis depromit, multa etiam è tabulariis Principum, propriaque rerum experientia, quam ad stuporem usque adeptus est, confirmat, ut non mirandum sit, innumera hic occurrere, quae apud alios frustra quaesiveris. Speciminis solum loco afferre liceat, quae p. 250 &seqq. circa Serenissimi Electoris Saxoniae jura indagavit. Nimirum licet per Bullae Carolinae tenorem satis expeditum videatur, Saxoniae Ducem in solennibus Curiae Imperialis processionibus gladium vagina nudatum Augusto praeferre debere, istud tamen juris ab illo non nisi post diploma Sigismundi Imper. de Anno 1415 Domin. Quasimodogeniti promulgatum, quod integrum hic comparet, quiete exercitum fuisse; antea enim controversiam ei desuper bis movisse Wenceslaum Lucemburgi, Lotharingiae &Brabantiae Ducem, cui sedandae Carolus IV remedia tantum palliativa adhibuerit.