Latin
ERUDITOROMI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 537-2
Unproofread scanNot analysed yet
quae in Germania, Belgio, aliisque provinciis hucusque prodierunt, nulla a mendis purgata ita fuerit, quin accuratiorem dudum Romani Juris cultores desideraverint, ac praeterea ne quidem foedatarum erratis editionum exempla in officinis librariis amplius prostarent: de nova caque elegantissima &emaculatissima editione adornanda, jam ab aliquot annis cogitarunt, consiliaque ac sumptus eam in rem contulerunt Bibliopolae solertissimi, Lipsiensis alter Jo. Frid. GleditItaque ne illotis schius, alter Francofurtensis Frid. Knochius. manibus rem tantam aggrederentur, ante omnia praeclarissimorum JCtorum mentem explorandam censuere, ecquid ad ornandam perficiendamque editionem novam conferri posse judicarent. Tum textu editionis Francofurtanae A. 1663 in 4, quem imitarentur, selecto, quod tamen nossent, nec eam a mendis immunem esse, exemplo plane novo ad integra in diversis illustrioribus Germaniae Academiis JCtorum Collegia confugere non dubitarunt, Yyy oblata cuique certa exemplaris portione, rogaruntque ut eam quam diligentissime reviderent, nec minus in notis Gothofredi, quam ipso Legum contextu errata corrigerent; nec difficulter ab Excellentissimis Viris impetrarunt, ut uno publici commodi promovendi desiderio accensi, strenuam ea in re operam navarent, ac quisque pensum suum magna dexteritate absolverent.