# Acta eruditorum 1705 541

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, COLLECTIO PRAECIPUORUM QUORUNDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/541
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/541

Crustae globi nostri Terraquei, quem incolimus, Polos tribuit fixos, ita ut, si hi essent soli, versus quos materia magnetica moveretur acus directrix, haec constanter eandem haberet declinationem. Ut igitur variatio declinationis explicari possit, nucleo h. e. globo minori intra Tellurem concluso Polos tribuit similiter fixos respectu ipsius, at mutabiles respectu crustae. Ponit enim, nucleum & crustam inaequali revolvi circa communem axem celeritate, ita tamen, ut inaequalitas nonnisi post plures revolutiones factas reddatur sensibilis: cui determinandae si sufficerent observationes (quas non sufficere Noster docet) variatio declinationis ad computum revocari poterat. Non autem absurdum esse, sibi concipere concavitatem intra Tellurem, & in ipsa pendulum globum minorem, inde evincere conatur, quod celeberrimus Newton in Principiis Philos. Nat. Mathem. demonstraverit, densitatem Lunae esse ad densitatem Terrae, ut 9 ad 5 quam proxime, adeoque Lunam, corpus longe minus, esse densiorem Tellure, corpore longe majori. Quae cum accuratius expenderet, probabile ipsi visum fuit, plures sphaeras intra cavitatem istam contineri, adeoque hanc tandem Telluris assignat structuram internam. Praeter nucleum solidum, intra Tellurem duas adhuc alias sibi concipit sphaeras concavas cum suis atmosphaeris, cumque sphaeras inclusas magnitudinibus Veneris, Martis atque Mercurii proportionales statuat, horum Planetarum nomina ad istas significandas transfert. Jam quia diameter Telluris est 8000 circiter milliarium Anglicorum, sphaeris concavis crassitiem tribuit 500 milliarium, & atmosphaeris altitudinem isti aequalem, ut diameter nuclei prodeat 2000 milliarium. Cum ulterius animadverteret, Venerem, Martem atque Mercurium terrestres nobis nullum praebere usum, qui crustam exteriorem incolimus, atque nostro aevo pro certo haberi, Terram esse e numero Planetarum, omnesque Planetas non sine ratione supponi habitatas, tandem partes Telluris sua habere animantia, e. g. aerem aves & insecta, aquam piscium innumera genera, terram reptilia: non incongruum ipsi videbatur asserere, & globos istos in Tellure conclusos habitari. Quod si objicias, sine luce viventia ibi commorari non posse, regerit, multos dari modos, quibus lux ibi producatur; nempe vel ea ratione, qua ignes nostri fatui generantur, atmosphaeras istas illuminani, vel fornices concavos variis in locis resplendere Solis instar, vel lumen aliquod ibi produci, cujus nullam nos habeamus ideam. Idem Hallejus tradit Regulam decrementi altitudinis Mercurii in Barometro, pro diversa hujus supra Telluris superficiei elevatione.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
