# Acta eruditorum 1705 543

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, COLLECTIO PRAECIPUORUM QUORUNDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/543
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/543

Condensationem terminari in certo gradu per experimenta Florentinorum atque Hoockii in Microgr. cap. 5. Nec rarefactionem in infinitum procedere, quod particulis elasticis competere debeat magnitudo determinata in statu naturali, exemplo lanae. Haec igitur ἀκρίβειαν conclusionum superiorum Geometricam turbare. Unde & in eadem elevatione diverso tempore non eandem obtinere altitudinem. Hinc in causas ascensus & descensus F inquisiturus, primo phaenomena recenset, ex quibus concludit, praecipuam ascensus & descensus & causam esse variabilitatem ventorum zonis temperatis, cui adjungenda sit incerta exhalatio & praecipitatio vaporum in aere: atque ex his causis. phaenomena resolvit. Idem ulterius ex communicatis per Justellum cum Societate Regia catalogis, in quibus ab anno 1687 usque ad 91 inclusive aetas & sexus omnium Vratislaviae singulis mensibus mortuorum consignabantur, & horum numerus cum numero natorum comparabatur, construxit Tabulam, in qua singulis aetatis annis adscribitur numerus personarum ad eos profectarum & Uratislaviae degentium. Hujus Tabulae multiplicem monstrat usum. Nempe inde deducit non solum omnem numerum Vratislaviae viventium, qui est. 34000, sed & numerum eorum, qui arma gerere valent, ad 9000 assurgentem: imo generaliter concludit, in quacunque civitare, numerum illorum esse quartam circiter numeri omnium incolarum partem. Derivari hinc posse ostendit gradus mortalitatis pro omni aetate; quot mori debeant per annum tuae aetatis homines, ut certus esse possis, te isto anno non moriturum, hoc enim ostendit sola differentia inter numerum personarum aetatis propositae, v. g. 25, & proxime subsequentis 26, qui in praesenti casu Vratislaviae est 7: nec non quot mori debeant, ut persona quaedam aetatis cujuscunque non moriatur, antequam attingat aetatem propositam: quomodo inquiratur, quo aetatis anno persona quaedam aetatis cujusdam propositae sit moritura.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
