# Acta eruditorum 1705 545

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, COLLECTIO PRAECIPUORUM QUORUNDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/545
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/545

Leewenhoek fuerint detecta: quas observationes exhibuimus A. 1682 p. 321. 2. quod per observationes Malpighii rudimenta foetus solum reperiantur in ovis a mare foecundatis, non autem in subventaneis: 3. quod figura animalculorum a Dn. Leewenhoek delineata conveniat cum figura rudimentorum foetus in ovo tum ante, tum post incubationem a Malpighio descripta: 4. quod ex hac hypothesi reddi possit ratio, quomodo multi foetus una excludantur, & multa ova in gallina per unum coitum cum gallo celebratum foecundentur: quod prima de Messia prophetia novam ex ista accipiat lucem, in qua vocatur semen mulieris, cum omnes homines reliqui sint semen viri. 6. quod eidem adstipuletur analogia vegetationis plantularum; semina enim esse plantulas, quae terrae tanquam utero committantur. Denique ultimur: hac ratione evincit: 1. quod animalculum non possit in lucem edi, nisi in proprium cadat nidum, quem centrum cicatriculae in ovis esse appareat: unde licet myriades animalculorum in ovum unum cadant, haudquaquam tamen praeter unum in lucem edi posse. Addit, fortassis nidum moli animalculorum ita proportionatum esse, ut nonnisi unicum recipere possit: quae sit ratio raritatis monstrorum. Absolutam nidi necessitatem in oviparis ad oculum patere. Hanc vero solam differentiam inter ovipara & vivipara quoad praesentem materiam in eo consistere, quod in his ova praeter cicatriculam & eorum colliquamentum nihil contineant, ita ut foetus extra ista in uterum radices protrudere teneatur nutrimentum recepturus: ast ova in oviparis proprie dici possint uterus quidam in ordine ad foetum, quoniam non solum cicatriculam cum amnio & colliquamento, quod immediatum sit foetus nutrimentum; sed materiam insuper contineant in colliquamentum convertibilem, ita ut foetus radices suas nonnisi in albumen & vitellum ovi agat, unde omne suum nutrimentum derivet. 2. Quod haec cicatricula non sit originarie in utero, ex frequentibus extra uterum conceptionibus probat, quales occurrunt in Trans. Phil. Angl. n. 139, 150 & 172, & in Novellis Reip. Literariae Mens. Sept. A. 1685. p. 996. Unde probabile fieri asserit, testes muliebres esse ovaria huic usui destinata. Subjungit 3. quod in confesso sit apud omnes, foetum in utero per amplum temporis spatium post conceptionem cum matre connexionem non habere, esseque in isto ovum perfecte rotundum, molis exiguae, cum foetu in medio incluso, qui uccessive funiculum umbilicalem emittat & utero tandem alligetur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
