# Acta eruditorum 1705 553

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, OBSERVATIO AD RECENSIONEM LIBRI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/553

) difficile est, comprehendere, quomodo voluntas motum corpori imperet, Celeberrimus Leibnitius Corpus considerat tanquam machinam tensam & dispositam ad efficiendos omnes motus quos producit, & Animam tanquam substantiam omnes continentem ideas sese successive evolventes, modo motibus omnibus corporis conformi & correspondente. Itaque cum brachium movere volo, evenit, ut brachium moveatur virtute machinae dispositae atque tendentis ad brachium in hoc instanti movendum. Hoc modo Anima & Corpus se fere habebunt ut duo horologia pendula, quae motus suos pariter iisdemque momentis exercent. Qui causas occasionales defendunt, volunt ob unionem animae & corporis, Deum ad certorum motuum praesentiam in anima formare certas ideas; & ad praesentiam certorum actuum voluntatis, Deum producere certos motus in corpore. Quod Dn. Leibnitius non probat, quia ista hypothesis perpetua supponit miracula. Systema receptum medium inter has duas sententias tenet, quae magnas difficultates pati videntur. Videri possit prima specie, in priore systemate libertatem non nisi quandam illusionem esse, cum anima & corpus per causam efficacem & antecedentem ad omnes suas cogitationes & actiones disponantur, tantumque revera evolvatur, quod erat tectum & involutum. Systema causarum occasionalium majoribus adhuc difficultatibus laborat. Nam in eo Deus agit omnia; creaturae non nisi umbrae sunt vanae, & entia actionis expertia. Quid ergo virtutibus & vitiis fiet? An credi oportet, Deum ad aspectum Betsabae in anima Davidis ideam concupiscentiae excitasse, & in animas Pharisaeorum impressisse ideas blasphemiae contra Spiritum Sanctum, cum daemones viderent ex corporibus daemoniacorum ejectos? Quocunque effugio, aut quacunque subtilitate utamur, res huc semper redit. Exponit deinde Clarissimus Autor rationes, cur systema receptum, Aa a a quo anima in corpus & corpus in animam influxum exercet, ipsi magis placet. Sed tandem ita pergit p. 387. sqq. Si tamen systema Leibnitianum bene intelligitur, reperietur, in eo non destrui libertatem; anima enim facultatem habet decreta sua formandi, ac volendi quod placet. Et quod actiones corporis ab anima imperatas attinet, non potest officere libertati dispositio corporis ita a Deo formati, ut motus ejus praecise voluntatibus animae respondeant, quod tali exemplo intelligi potest.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
