# Acta eruditorum 1705 555-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, GEOGRAPHIA SACRA, EX VETERI ET NOVO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/555-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/555-3

quinto, Lutetiae Parisiorum lucem adspexit. Cum igitur Francisco Halmae, Bibliopolae Amstelodamensi solertissimo, eundem denuo typis exprimere visum fuisset, doctissimum Clericum adiit, & ab eo petiit, ut, si qua ratione nova haec editio exornari augerive posset, illud facere non gravaretur. Vir ille ClaAaa a 2 Clarissimus, quemadmodum nihil prius antiquiusve habet, quam ut bonis literis quacunque data occasione auxiliatrices manus commodet, sic hac quoque vice honestis petitis absque ullo negotio annuit, adeoque ejus opera varia accesserunt, quae novam hanc editionem splendidiorem longe atque Reipublicae literariae utiliorem haud dubie reddunt. Primo enim praefationem praemisit luculentissimam, in qua quendam indiculum eorum texit, qui aut Judaeam descripserunt, aut certe quidpiam ad Geographiae sacrae illustrationem, labore atque industria sua contulerunt.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
