# Acta eruditorum 1705 555

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, OBSERVATIO AD RECENSIONEM LIBRI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/555
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/555

Itaque concludo (inquit Vir Clarissimus sub ipsum dissertariotionis finem) si intelligi queat, animam agere in corpus propria virtute, & quodam genere influxus, qui motum in eo producat sequendum esse systema receptum. Simplicius enim est aliis & liquidius, (plus simple & plus degage.) Et in favorem ipsius, adduci potest exemplum Dei cuncta creantis & conservantis sola voluntate. Sed si velimus sequi ideas, quas habemus de corpore & de spiritu, una cum propriis eorum attributis, atque adeo nolimus corpus agere in spiritum, aut spiritum (creatum) in corpus; amplectendum erit systema Leibnitianum. Systema enim causarum occasionalium non nisi mera est illusio. Haec Clarissimus Autor, agnoscens commercium animae & corporis, secundum naturae ordinem, non alio modo, quam secundum Leibnitianam hypothesin, intelligibiliter explicari posse. Quoniam in iis, quae in corpore & anima intelligimus, nihil apparet, quod ad influxum eorum mutuum explicandum inserviat. Caeterum modus, quo Deus agit in creaturas, toto genere diversus est, consistit enim in creando: quoniam ipsa creaturarum dependentia a Deo seu conservatio, continua est creatio. Hanc autem dependentiam veram & necessariam esse, certis demonstrationibus docemur, etsi modum hunc agendi, ob infinitam ipsius agentis naturam, explicare non possimus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
