# Acta eruditorum 1705 558-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705, JO. BARTHOLDI NIEMEIERI THEOL. D. ET IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/558-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1705/558-2

adornavit, preloque commisit. De cujus nova editione, ob distracta exemplaria, cum cogitaret, notas, quas in priori promiserat, passim inserere in animo quidem habuit, verum ne auditorum suorum commodis mora injiceretur, hac vice libello nihil addiIn illo autem eam observat medit, nihilque in eo immutavit. thodum, ut in parte communi finis, cum ultimi & externi, qui est aeterna hominis salus, tum proximi & interni, qui est pia & Christiano homine digna vita, rationem habeat, hinc subjecto, homine scilicet justificato & renato, exposito ad media deveniat, ac in parte speciali triplicem statum hierarchicum sequatur, ad illius ordines singula vitae genera reducens. Ne tamen sine omni additione libellus hic prodiret, eidem Dissertationes duas, de Gentilium statu atque conditione post hanc vitam, jam anno 1694 primum editas, Clarissimo Autori placuit subjungere, in quibus orthodoxa sententia, cum S. Scripturae testimoniis, tum priscae Ecclesiae suffragiis atque consensu confirmatur, & contra dissentientes, quorum magnam nubem posterior Dissertatio sistit, non accurate minus quam modeste adstruitur. JO. ANDREAE SCHMIDII, D. P. P. ABBATIS MAria-Vallensis, Compendium Theologiae Moralis, in varios Auditorum usus conscriptum, & in subsidium memoriae tabulis instructum. Helmstadii, impensis Jo. Melch. Sustermanni, 1705. in 8.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
