Latin
D. AEGIDII STRAUCHII, THEOLOGI OLIM VI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 562
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet (ita Mayerus ipse rem exponit) postquam proscripta, quae in scholis olim obtinuerat, rerum a revelatione atque ratione pendentium confusione, Pufendorffius meram Philosophiam Moralem ita tradiderat, ut ad captum esset omnium omnino hominum, quacunque illi religione tenerentur, &posita certa propositione, quam vocat, fundamentali, reliquae ex ea theses perpetuo quodam ratiociniorum nexu junctae deducerentur: monebat idem Schomerum, ut Theologiam Moralem, ex sacro Codice traditis unice depromptam, certoque principio innixam, continua cohaerentium dogmatum serie extructam, omniumque, qui circa res rationi proprias dissentirent, captui accommodatam nobis daret, ut adeo latus Philosophiae, utpote natura sua prioris atque latius patentis, quae eandem subsequitur atque strictius praecipit, Theologia apte clauderet, &in singulis partibus, quae hominis, quae Christiani officia sint, distincte cognosceretur. Id quod eo quidem commodius Pufendorfius existimabat, quod hoc modo docendi ratio, ipsi Christo usurpata, in usum scholarum adduceretur, qui non dispari ratione summam legis ad charitatem reduxisset, quam qua ipse honestatis compendium in socialitet. tradidisset, simulque surrecturis inter Theologos atque Philosophos controversiis aeternus poneretur obex. Hinc adeo, probante Pufendorffii sententiam Si homero, factum esse, ut non tam de veteri opere continuando, quam de novo concinnando, Theologus summus cogitaverit: spes deinde omnes intervertente morte. P. 28 Consilia Theologica Vitebergensia, a Calovio, Meisnero, Quenstedio &Deutschmanno collecta, Mayerus recenset, optatque non modo, ut istorum exemplum alii Doctores Facultatum Theologicarum nostrae Ecclesiae imitarentur sed dolet etiam vehementer, scripta ejusmodi sanctissima saepe ab haeredibus Decanorum negligi penitus ac pessime haberi, mente imprimis volvens, quae de plurimis Consiliis &Responsis Theologorum Lipsiensium, Schilteri, Weinrichii, Lyseri, Hopffneri aliorumque, a B. Schertero olim audiverit. Et quamvis idem fere faGoog fatum eam Facultatem, quam hodie ornat Magnificus Vir, oppresserit, subtraxeritque hucusque Rungiorum, Krakewizii, Batti, Balthas. Rauens, aliorumque labores, spem tamen non levem adfulgere dicit, quaedam illorum, Deo propitio, improbo studio se adepturum, &publico daturum esse.